{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 341","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 341","ref":"341","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/341","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/341.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"Ita etiam dicta ratio diei hebdomadici. Recurrunt enim in orbem & numerum certum Feriae hebdomadis. Itaque & computatores Latini veteres cyclum hebdomadicum LATERCVLVM vocant. Aethiopicus vero Computus Plinthion vocat epactas Solares, quae regularibus mensium appositae dant Characterem neomeniae mensis quaesiti. Puta, Regularis Thoth3. Si Plinthion fuerit, verbi gratia, 2, duo ad 3 addita dabunt feriam quintam, characterem neomeniae Thoth. Regularis Paophi V. duo ad V addita dabunt feriam septimam characterem Paophi. Vide caput de anno Aegyptiaco libro iiii. Secundum doctrinam huius Canonis adde quadrantem suum annis gratiae, appositis praeterea regularibus binis. Abiectis septenarijs relinquitur Plinthion. Hoc anno incipiet annus gratiae, siue periodi tertiae magnae a Diocletiano 235. Quadrans 58. adde duo. fiunt 60. Adijce ad 235. Abiectis septenarijs remanet vnitas. quam adde 3 characteri siue Regulari Thoth. Fiet feria quarta character anni 235 proximo Augusto inituri in litera C. quae litera sine dubio hoc anno Christi 1582 est character feriae quartae. Est autem pars haec secunda computi pertinens ad rationes Solis. Ib. Sena abijcito) Emenda SEPTENA. Nam in membrana Aethiopica perscripta est nota senarij, quae a septenario magnitudine non forma differt. Ib. C Diem Iohannis) Initium anni Actiaci, vel Aegyptiaci a XXIX Augusti, quae dies dicata est Passioni Iohannis Euangelistae. quod & sequitur Romana, & Graeca Ecclesia. Recentiorum quoque Syrorum Kalendarium ecclesiae Antiochenae è regione XXIX mensis AB, qui est Augustus noster, ita ponit: NODINTNIIU UII DIN JIANT IIIDTI NYDVD JNVI πUν ροnτ: ἀποπελεκισμὸς Ἰωαννου τοῦ βαπτιστοδ, καὶ τελευτὴ τοῦ σρογόνου ἡμῶν Ἀδὰμ, καὶ οὐρχὶ τοῦ τν Αἰγυπτίων ἐνιαυτοῦ. Tamen idem Kalendarium Antiochenum e regione VIi CANVM posterioris, qui est lanuarius noster, annotat: NↃIDVD JↃnI ΠUν ρonτ. ἀποκεφαλισμεὸς Ἰααύνου βάπτιστοδ. An in vno passionem lohannis ponant, in altero traductiones τῆν λεψάνων, nescio. Additis tribus ad Plinthion habebis semper diem Iohannis, hoc est characterem neomeniae Thoth, in qua celebratur passio Iohannis. Hoc anno erit Plinthion 1, vt diximus. adde 3. Prodit feria quarta, dies lohannis. Canon praecipit addito quadrante ad annum gratiae, abiectis binis primum, deinde omnibus septenarijs, reliquum esse diem lohannis. quadrans ad 235appositus, abiectis binis Catholicis, fiunt 291. Abiectis septenarijs, relinquitur feria quarta character anni proximo Augusto inituri 235. Ib. D Abijce duo) Contraria methodus diei lohannis, & Plinthij. Nam ad diem Iohannis abijciuntur semper bina. Primus annus Diocletiani habet characterem diei Iohannis feriam sextam. Itaque vt ex numero annorum Diocletiani fiat methodus diei lohannis, abijcienda sunt duo ex primo anno. quod cum fieri non possit, adde integritatem vnius septimanae. Fient octo. Vt fiat feria sexta, abijcienda erunt duo. Contra Plinthion primi anni fuit 3. duo igitur ad annum primum addenda, vt fiat feria tertia. Ib. Duo adijce supra illum) Annus primus Diocletiani erat 284 Christi secundum Dionysium. Indictio ii currebat. & in fine Thoth caepit indictio tertia.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 340-2","label":"RVM PASCHALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/340-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/340-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 342.1-4","label":"342.1 to 342.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/342.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/342.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}