{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 348","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 348","ref":"348","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/348","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/348.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"quanquam à conditu rerum ad Enoch natum anni putantur tantum 622. differentia 78. Fortasse Sabbatum Enoch dictum ab eo quod Enoch est septimus ab Adam. qui viuus in caelum sublatus est. Itaque vetus Schola Iudaeorum Enoch dicunt esse Symbolum Sabbati caelestis, hoc est quietis aeternae. Nam Adam, Seth, Enos, Cainan, Malalleel, Iared mortui sunt. Septimus Enoch mortem non sensit. Haec est vera ratio, praesertim cum Aethiopes per omnia fere iudaizantes deprehendantur. 337, A Matque) Sequuntur aphorismi Computi Aethiopici. Terminum diei Aethiopes vocant inj Watri, hoc est παράτασιν. Iudaeis NxiD, hoc est, exitus: vt nau xriD. Dies Aethiopicus, vt & Iudaicus, incipit ineunte nocte: quae in illis tractibus ingruit statim occaso Sole, propter Tropici longissimam ab orizonte distantiam. Hoc tempus ipsi vocant n pyu, Hebraice 27ν. Syriace NVD7 Matutinum tempus vocant nby ργυ, vel nax. Meridiem autem qup 1p3, Gize quatri. Neque aliam distinctionem diei ciuilis norunt. Nullus enim Horologiorum vsus illis. Ib. Agape ineunte die) AGAPE & BADRIidem. παράτασις siue Watra Badri etiam in sequentem X extenditur. Cum tamen Canone xii intra ix esse dicatur. Ib. B Terminus Phase) Terminus Paschalis reperitur a X die post Matque. Sed quia παρατάτικως accipiendum est, propterea quod fieri potest, vt Phase praecise non cadat in diem X post Matque, decimus ille dies fini vndecimi attribuitur. Hi Canones locum tunc habebant, cum φάσις Lunae congruebant cyclo Dionysiano. nunc Luna, vt scis, quatuor dies epocham Dionysianam anteuertit. Ib. Terminus ieiunj salutaris) DAHANATH est Dominica Rogationum, quam Cephath etiam vocari putamus. Nunquam Dahanath & Phase sunt in eodem mense. sed quota dies mensis fuerit Phase, ea suo mense, additis regularibus, ostendet Dahanath. Plana & perspicua sunt omnia. Sed canon ab eclogario mutilatus ita concipiendus: Si Phase fuerit &, adde XIi: habebis ieiunium DAHANATH. Si T, XI. Si T, X. Si 2, IX. Si D, VIII. Si O, VII. Si D, VI. Ib. C. Ieiunium Iudaeorum) leiunium Iudaeorum, vt suo loco diximus, est ingressus xi Lunae, vel Termini Paschalis: hoc est, dies pridie Terminum Paschalem. Primus Terminus Paschalis xxv Mascaram, quae est dies xxi Martij. Vitimus Terminus XXII Tiqmith: hoc est XVIII Aprilis. Quod si ieiunium Iudaeorum vno die antecedit terminum Paschalem: ergo XXIIII Mascaram erit proximum ieiunium Iudaeorum: Vltimum vero ieiunium XXII Tiqmith. Ib. Introitus ieiunij) Prima Sexagesima XXVi Ianuarij, neomenia Iachathith: vltima XXVIII Februarij, quarta Mascaram. Ib. Phase) Citimus Terminus XXi Martij, XXV Mascaram, qui & Magabith dicitur. Vitimus terminus XVITI Aprilis, XXIII Miazia, qui & Tiqmith. Ib. Pascha) Citimum Pascha xxii Martij. Vltimum XXV Aprilis. Alterum XXVi Magabith, alterum XXX Miazia. Ib. GeDe emendat. temporum lib. VII.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 347","label":"RVM PASCHALIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/347"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 354","label":"ANNOTATIONES IN. TABVLAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/354"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}