{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/4.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Stoicus scriptor apud Stobaeum loquens de Socratis iudicio capitali: καὶ τριῶν ἡμερῶν ἀὐτει δοθεισῶν, τῇ πρώτη ἐπιεν, καὶ οὐ προσέμεινεν τῆς τρίτης ἡμέρὰς τὴν EZXATHN ΩPAN ππρατηρεῖν, εἰ σσὶν ἩΑΙΟΣ ΕΠI ΤAN ΟPAN. ἀεύθαρσῶς τῇπράτη. Idem censeas de veteribus Hebraeis, qui diei nullas alias partes, quam mane, meridiem, & vesperam norant: & ita dies diuiditur Psalmo LV, commate XVIII. Et Homero, ἡὡς, ἢ δείλη, ἢ μέτς ἥ μον. Sed hic dies intelligitur Lux, exclusa nocte. Nam totum νυχθήμερον Hebraei in quatuor partes diuidebant, quas vigilias vocabant. Prima vigilia erat a vespere: secunda a media nocte. tertia a mane. quarta à meridie. Alioqui nomen hoc nyυ, quo hodie horam designant, ne notum quidem illis erat. Quod apud Danielem aliud significat. Posterorum inuentum est Horologium, & ηλιοβόπια, quibus dies per lineas, & interualla B vmbrarum distinguebatur. vnde prodijt locutio ἐνδεκάποις σκιὰ, pro hora caenae. vel ἐνδεκάπουν στριχεῖον: quia notis literarum singularium horae distinguebantur. Testatur & Epigrammatium de Horologio: ἐξ ὅραι μόχθοις ἰκανώταται. αὶ δὲ μὲτʼ αὐτὰς γράμμασι δεικνύμεναι ΣἩοι λέγοισι βρόωοῖς. Nam ante Z, H, O, I, erat A, B, T, A. E, &. Arabibus, Persis, & reliquis Orientis gentibus non horologijs, sed naturalibus matutini, meridiani, & vespertini temporis interuallis diem notare etiam hodie consuetudo manet. Astronomis propria est diuisio diei in sexagesimas primas, secundas, tertias, & sic deinceps. Artificibus computi annalis in horas, puncta, ostenta, minuta, partes. Hora est punctorum 4. minutorum 40. partium 480. momentorum 1760. ostenta autem sunt arbitraria, quibus libet aliarum diuisionum in illa resolutis. Orientalibus vero Computatoribus compendiosa horarum resolutio est. Non enim in sexagesimas assem diuidunt, sed in 1080 partes, ita vt 18 particulae vni minuto horario respondeant. Hac diuisione hodie Iudaei, Samaritani, Arabes, Persae, & aliae Orientis nationes vtuntur.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 3-2","label":"DE HORIS, ET PARTIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/3-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 4-2","label":"DE DIEBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/4-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}