{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 413-2","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 413-2","ref":"413-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/413-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/413-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/413-2.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"TERTIA PARS COMPVTI. Ertiae partis, quae ad Catholica temporum pertinet, alterum memWbrum iστορικὸν est, alterum ἀστρονομικόν. Astronomicum intelligo etiam ge quicquid ab historia pendet, modo abaco astronomico vsitatum sit, cuiusmodi anni Nabonassari, & Philippi, quanuis vere historicae partis sunt, tamen quia caelestibus motibus, & epochis astronomicis dicati sunt: praeterea, quia annos veterum principum, & interualla temporum cum rationibus anni caelestis comparare, astronomi potius, quam historici est, si cui ita videtur, eos in vnam partem conijcere placuit. Si cui commodior diuisio occurrit, ea per me is vtatur licet. Ego eam illi non inuideo. Interea quam D viam primum insistimus, eam tenebimus. Historicae partis sunt Indictiones, annus Sabbaticus, & interualla temporum nobiliora. Sed ea iam libro quinto & sexto à nobis disputata sunt ex periodo Iuliana. Periodo Iulianae aufer 794 Habebis epocham annorum mundi, & consequenter hac methodo omnes epochas libri quinti ad annos mundi referes. DE INDICTIONE. N superioribus libris Indictione Pontificia semper vsi sumus, a Kalendis lanuarij. Ideo annus primus Christi est quartus Indictionis a Kalendis lanuarij, anno periodi Iulianae 4714, cum tamen Indictio Imperatoria caepisset ante, anno 4713 eiusdem periodi ex a. d. VIIi Kal. Octob. Quod si indictionem imperatoriam sequuti essemus, alia periodus Iuliana instituenda fuisset, in cuius anno 3649 desinente Christus natus fingeretur, in A dictione quarta à Septebri desinente. Ea vero Indictio Imperatoria reperitur in annis mundi per xV diuisis.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 413","label":"METHODVS EPACTARVM CASTIGATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/413"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 414","label":"TERTIA PARS COMPVTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/414"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}