{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 44.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 44.1-4","ref":"44.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/44.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/44.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/44.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"DE PERIODO THEBANA. Raecorum omnium idem annus fuit, quatenus per Tetraeteridas digerebantur, & per octaeteridas redibant in orbem, vt ipsis quidem videbatur: sed differebant aut tempore, aut situ, aut cyclo Tempore differre est, quando alia Tetraeteris aliam praecedit anno, aut biennio, aut triennio. Vt Olympica praecedit Atticam anno cum semisse, Pythicam, biennio. Situ differunt, quando duarum periodorum caput diuersam anni sedem habet, vt Olympica periodus incipit a Solstitio, Attica a bruma. Denique cyclo differunt, quae diuersum cyclum Lunae habent, vt Atticam orditur cyclus VII, Olympicam V. Proinde quae differunt cyclo, non tamen different tempore. & contra. Huius diuersitatis meminit Plutarchus in Aristide, loquens de pugna Plataeensi: ταύτὴν τὴν μάχὴν ὁ μαχέσδντ τῇ τετρὰδι τοῦ Βοηδρομιῶνος ἶστα μένου κατʼ Ἀθηνάροις. κατὰ δὲ Βοιωτοκ τετράδι τοῦ Ἴάνεμου φθινοντος. Paulo post: τὴν δὲ τῆν ἡ μερῶν ἀνωμαλίαν οὐ θαυμαστέον, ὅπου καὶ νυν διηκριβωμένων τῶν ἐν ἀστρολογίᾳ μᾶ λλον, διροι ἄλλὴν μὴνὸς ἀρχὴν καὶ τελευτὴν ἄγοισι. Is erat annus secundus Olympiadis LXXV, cycli XVII, periodi Atticae LXVTII, Tetraeteridis quartus. quo anno quartae βοηδρομιωνος ἱσταμενου competit coitus luminarium. Cui cum respondeat 27 Panemi Boeotij, fuit igitur ille mensis Thebanus anni primi Tetrateridis Boeoticae octauus. Quare Tetraeteris incipiebat a bruma, vt Attica periodus. sed differebat tempore. Quod Attica periodus incipiebat anno cum semisse post Olympicam, Thebana anni semisse tantum. Attica a cyclo VII, Boeotica a Vi. Videmus etiam differentiam Panemi Boeotij a Macedonico. Quod nimirum Macedonicus erat primus Tetraeteridis, Panemus Boeotius, nonus. Quid argumentis opus est? Plutarchus in Pelopida scribit περὶ επὰς γιμερινας non solum collocatum fuisse Thebanorum mensem vltimum, sed & in exitu illius mensis magistratus abdicari solitos. Verba eius huc necessario adducenda fuerunt. καὶ τι γερμῶνος ἢσὲν αὶ περὶ αοπὰς ἀκμαὶ. μὴνὸς δὲ τοῦ τελευτάου φθινοντος ὀλίγαι περιησὸν ἡ μέραι, καὶ τὴν ἀργὴν ἔδι πραλαμβάνειν ἐτέροις εὐθὺς ἰστα μένου τοῦ πράτου μὴνὸς, ἢ θνήσκεντοκς μὴ πρα διδόντας. Infra illum primum mensem Bουκάτιον appellat. οῦνόμου κελεύοντος ἐν τας πράτῳ μὲνὶ ππρὰ δοῦῖαι τὴν Βοιαταργιὸν ἑτέροις, ὃν Βούκατιον ὀνομάζοισι &c. Primus igitur mensis respondebat Gamelioni Attico, quem Bucatium appellatum ait Plutarchus homo Boeotius natione. Is tamen videtur esse, quem Λύναιωνα vocat Hesiodus. vt lohannes Grammaticus recte eum lanuarium esse dixerit. Hesychius etiam idem sentit. Ερμαῖος secundus respondebat Anthesterioni. Septimus iπποδρόμιος respondebat Hecatobaeoni. Octauus πάνεμος congruens Metagitnioni. Decimus δαμάτριος, qui Atheniensium Pyanepsion. Auctor Plutarchus Aristide. Vndecimus ἀλαλκομενιος idem cum Maemacterione.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 43","label":"RVM PYTHICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/43"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 44.5","label":"DE PERIODO THEBANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/44.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/44.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}