{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 46","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/46.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Quod enim octo dies solidi inter defectionem Lunae, & casum Niciae interfuerunt, idem auctor his verbis testatur: οὐ μὴν δι ὅγε Νικίας ἐπειρατο καὶ φωνῇ καὶ σπροσώπῳ, καὶ διξι ὥσει κρείττων ὁρᾶσθαι τεν δεινῶν, καὶ παρὰ πασὸν γε τῶν πορείαν ἐφʼ ἡμέρας ὀκτὼ βαλλόμενος καὶ τραυματίτο μὲνος ἀπὸ τῶν πολεμίων ἀήττητον ἐφύλάττε τὴν σύν αὐτα δύναμιν. Si igitur a XXVII Carnij octo dies abijciantur, plenilunium fuit in XIX eiusdem, & consequenter nouilunium τῇ πέμπτῃ ἰσταμένυ. Quare is erat octauus mensis anni quarti Tetraeteridis Syracusanae, vt ex Diptychi secunda pagella patet. Cum autem Carnium Plutarchus eundem cum Metagitnione faciat, haud dubie primus mensis anni Syracusani congruit Gamelioni Attico. & cum is fuerit annus quartus Tetraeteridis tam Olympicae, quam Syracusanae, manifestum est, a quinto cyclo deducendum esse caput periodi, xi Ianuarij, & caetera, vt methodus docet. Habet enim cyclum V cum Olympica Tetraeteride communem, brumam autem cum Attica. Quod & Cicero in Verrinis innuere, & quasi digito indicare videtur, cum tempus ἐξαιρέσεως Syracusanae confert in Martium sui temporis. Non enim χεδιάζων hoc dicit: sed nimirum, quia Martius anni veteris Romani, temporibus Ciceronis, incurrebat in tempus brumae, vt suo loco dicetur. eclipsis Lunae, quae praecessit casum Niciae, accidit XXVII Augusti, μεταγετνωνος τετράδι ἰσταμένου, anno 58 periodi Atticae, feria secunda.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 44.5","label":"DE PERIODO THEBANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/44.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/44.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 46-2","label":"DE PERIODO LACONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/46-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/46-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}