{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 50","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/50.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"Cum autem menses Lunares alternis pleni & caui sint, semper pro δευτέρα ἰσταμένου dicebant τρίτη ἰσταμένου, & quae in illis mensibus cauis vocabatur ἐνδεκάτη πρυτὸνείας, ea re vera erat ἡ δεκάς. Huius rei rationem reddidimus in Boedromione ἐξαιρεσιμσίῳ. Quare hic repetenda non sunt. DE OCTAETERIDE HPTTANEIAZ. Ertissimum est, nisi Athenienses primum notassent tempora a bruma, eos inde periodum suam inchoaturos non fuisse. Sed & illud certius est, magistratus etiam ἐν ταις ὑπρβαλλούσαις creari soQlitos, & nouos ἄέχοντας & πρυτάνεις iniuisse honorem γαμηλιώνος νουμηνίᾳ. Quando vero is mos desitus sit, nullum hodie eius rei in monumentis Graecorum vestigium extat. Nam sane non adeo vetusta res est, nec quae antiquior Persicis temporibus videatur. Nam octaeteris πρυτενείας initium sumebat a bruma, & cum octaeteride periodica comparabatur. Quidam Eudoxum eius auctorem faciunt, vt Laertius in eius vita ex vetustiorum sententia. Nam de coloquens ita scribit: καὶ τέτταρας μένας πρὸς ἐνιαύτας διατρίψόντα αὐτθι (in Aegypto) ξυρὸμενόν τε ἥβὴν (puto, ὑπήνὴν) καὶ ὀφρὴν τὴν ὀκταετηρίδα κατὰ ἄνας συτράψαι. Idem reperias & apud Censorinum. Sed quis vnquàm veteres in his rebus tam pueros esse putaret? Metonis cyclus enneadecaetericus Octaeterida sustulit, qui paulo vetustior fuit Eudoxo: quomodo igitur Eudoxus potuit Octaeterida Lunarem ante Metonem scribere? Melius igitur, qui Harpalum eius auctorem faciunt, vt Festus Auienus. Censorinus: Octaeterida vulgo creditum est ab Eudoxo Cnidio institutam: sed hanc Cleostratum Tenedium primum ferunt composuisse: & postea alij aliter: qui mensibus varie intercalandis suas Octaeteridas protulerunt, vt fecit Harpalus, Nausiteles, Menestratus, item alij, in quis Dositheus. cuius maxime Octaeteris Eudoxi inscribitur. Multi igitur Octaeteridas scripserunt. Sed Octaeterida πρυπδοείας Harpali esse ego cum Auieno censeo. Diximus Octaeterida periodi cum mense embolimo fuisse dierum 2924. Nam vna Tetraeteris est dierum 1447. Ea duplicata, accessione praeterea mensis embolimi conficit summam dierum propositam. Iam aufer octies 354, quantitatem nempe anni Lunaris, a 2924. Relinquuntur dies 92. Qui sunt menses τριακονθήμεροι tres, & dies praeterea duo. Quare in octaeteride ter intercalatur, & anni praeterea duo sunt ὑπήμεροι, hoc est dierum 355. Quod si 2924 per octo partiaris, habebis quantitatem anni Solaris secundum Harpalum, dies 3653. Quamobrem mendum est in libro Censorini, vbi disputat de anni Solaris quantitate secundum priscorum sententiam. Nam ibi legitur Harpalum definisse annum Solis, dierum trecentorum sexaginta quinque, & tredecim horarum praeterea aequinoctialium. Nam videtur legendum, duodecim horarum. Hoc modo siquidem Octaeteridi superessent horae VIII supra tantum est octaeteris trium embolismorum ea, quae a principio primi anni ad exitum octaui clauditur. Sequens octaeteris a principio noni ad exitum XVI duobus tantum embolismis explicatur. Rursus a principio XVii ad finem V anni cycli sequentis, octaeteris duos tantum embolismos habet.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 49.4-6","label":"49.4 to 49.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/49.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/49.4"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 52.1-3","label":"52.1 to 52.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/52.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}