{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 52.1-3","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 52.1-3","ref":"52.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/52.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/52.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Quod si tertius adijciatur, instar octaeteridis Atticae, pro Tisri, vt diximus, Marcheswan annum ordietur. Qui cum sit error in comparatione ὑπεροχῆς Solaris supra Lunam, tamen Athenienses, vel potius conditores anni Attici, alio potius, quam hoc modo peccari posse existimabant. Non enim respiciebant, quatenus Sol, sed potius, quatenus Solstitium Lunam superabat. Itaque annum saepe praecipitabant in mensem sequentem, cum tamen Sol 22 diebus iam Lunam superaret. Esto, verbi gratia, Solstitium vltima Iunij. Incipiat annus Kal. Iulijs, cyclo Lunae V. Anno tertio Solem anteuertet Luna diebus 21, cyclo VII. Annus enim incipiet ix Iunij. Quare in fine anni tertij intercalandum erit. At Methodus Attica, antequam tertius annus incipiat, caput anni summouebit in VIn Iulij. ne annus Solstitij sedem anteuertat. Quibus animaduersis accommodatissima erat Octaeteris eorum rationibus, cum octaeteris sequens sit tardior antecedente, biduo, vel saltem dic. Sed post 132, aut 160 annos ex tribus embolismis vnus omittendus erat. Explicatis Octaeteridum rationibus, videamus, vnde initium sumsit Harpalus Octaeteridi suae. vtique a bruma exorsum fuisse rationi consentaneum est. Hinc enim incipiebat priscus annus Tetraeteridis. Quare cum per duas Tetraeteridas omne anni Attici negotium transigeretur, ac per totidem dies Luna rediret in orbem: manifestum est, Harpalum non tantum menses Lunares explicare, quam etiam cum Octaeteride prisca comparare voluisse: vt neomenia noni anni haberet neomeniam Lunarem tam in anno prisco quam nouo. quo nomine dicta etiam ἀννεαετηρίς. Quod non tacuit Censorinus. Sed & a bruma Harpalum annum suum deduxisse testis Ruffus Festus Auienus in Arateis suis. Non ego nunc longo redeuntia sidera motu In priscas memorem sedes. Habet ista priorum Pagina, & incerta rerum ratione feruntur. Nam quae Solem hiberna nouem putat aethere volui, Vt Lunae spatium redeat, vetus Harpalus, ipsa Ocius in sedes, momentaque prisca reducit. Magnum annum Harpali periodicum non solum ἐννεαετηρίδα vocat, sed etiam nouem annis solidis eius cursum explicat.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 50","label":"IOSEPHI SCALIGERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/50"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 52.4-5","label":"52.4 to 52.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/52.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/52.4"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}