{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 6.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 6.1-4","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/6.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"DE MENSIBVS. X diebus fiunt συστήματα καὶ ὁμάδες, quae notationes & epochas temporum constituunt. Primum σύστημα ex diebus dicitur Septimana, res omnibus quidem Orientis populis ab vltima vsque antiquitate vsitata, nobis autem Europaeis vix tandem post Christianismum recepta. De ea iam dictum est. Proximum ab hoc σύστημα dierum est Mensis: qui & naturaliter, & ciuiliter sumitur. Naturalis mensis & ipse duplex. Aut enim Lunaris, aut Solaris. Rursus Lunaris triplicis generis: aut quatenus Luna ab eodem puncto Zodiaci profecta, ad idem reuertitur. Dicitur περίπατος, item περίοδὸς σελήνης. quod interuallum minus est, quam viginti octo dierum: majus, quam viginti septem. Secundum genus est eiusdem sideris a Sole profecti ad eundem reditus. Haec dicitur συνοδος σιλήνης. Tertij generis mensis est secundus dies ἀπὸ τῆς σύνοδου, quae dicitur φάσις, φεδάριον, & ἀπόκρουσις σελήνης. Secundum & tertium genus in temporibus ciuilibus locum habent. Nam Athenienses ἀπὸ τῆς συνόδου neomenias suas putabant: Iudaei vero, Samaritani, Chaldaei, Damasceni, Hagareni ἀπὸ τῆς φάσεως. Graecorum enim neomenias ab ipso iugo Lunae putari solitas testis Vitruuius ex Aristarcho Samio, his verbis, loquens de Luna: Quot mensibus sub rotam Solis radiosque primo die antequam praeterit, latens obscuratur. &, cum est sub Sole, noua vocatur. Postero autem die, quo numeratur secunda, praeteriens a Sole, visitationem facit tenuem extremae rotundationis. Vbi etiam dixit visitationem extremae rotundationis, quam ille Samius sine vllo dubio Φάσιν μηνοειδὴ vocabat. Sed & Onomacritus, qui sub nomine Orphei τελετας scripsit, in opere, quod ἔργα καὶ ἡμέρας vocauit, mensem Lunarem a iugo Lunae incipit. Cuius versus apposui: σροτα μὲν εἰ πρώτῳ ἐνι ἡ ματι φάνεται ἄρης, μηνη δʼ ἐς τʼ ἄρην ἐπιτέλλεται, ἴχρο δʼ ἔργων. [ὸν δὲ παρεξάνυσασα φύσιν δίκερων ἀναφαὶνει ἀὐτὰρ ἐπὶ τρὶτον ἢ μνρ ἀπόπροθεν ἡελίοιο πᾶσινεπισθονίοισι φύτοσπὸρου ἀτίη ἄλκης. τεράδιδʼ αὐξομένη πολυφεγγέα λαμπάδα τείνει. Sed neomenia Iudaica, Arabica, & Samaritana excedit modum φάσιως vt plurimum. ita vt ciuiles neomeniae mensium Lunarium sint triplicis generis: Atticae ἀπὸ τῆς συνόδου: Callipicae ἀπὸ τῆς ἀποκρούσεως: Iudaicae, Samaritanae, & Arabicae ἀπὸ τοῦ μηνοειδοις χήματος, à tertia, inquam, die.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 5","label":"DE DIEBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 6.5-6","label":"6.5 to 6.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/6.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}