{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 81","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/81.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":488,"text":"Quod si praecise non inuenio, accipio numerum proxime minorem. Vt hic est annus currens Iudaicae magnae periodi 5341, qui est secundus cycli. Quem praecise non inuenio in Tabula Metaptoseos. Igitur proxime minoris 5188 dies exemptiles 17 assumam. qui de numero 289 Tisri secundi anni deducti relinquunt neomeniam 272, Septebris scilicet 29. Vbi sane neomenia Lunaris fuit, feria sexta. Sed ritus Iudaicus transfert in septimam. Huius anticipationis rationem reddidimus in periodo Hipparchi. Putat enim Hipparchus in XVI cyclis Lunam vnum diem pristinas sedes anteuertere. Sed epilogismus Chaldaicus id in xvii cyclis confici putat. Tamen propter alias caussas non est semper expectanda tot cyclorum periodus, cum aliquado in paucioribus cyclis fiat anticipatio, vt plene ex Tabuia Metaptoseos colligere potes. Haec methodus deprehendendi neomenias ludaicas satis tuta est: sed castigatio adhibenda propter duas caussas. Altera est bisexti ratio. quia in anno bisexti vbi opus esset eximere 17dies, eximendi sunt 18. sed ne hoc quidem satis. Sunt enim anni quidam Lunares ὑπγρήμεροι, dierum scilicet 355. propter quam varietatem variat & methodus nostra. Altera caussa est, Translatio politica feriarum. Prioris discrepantiae remedium vnicum est, neomeniarum inuestigatio. Alterius demonstratio aperta & facilis. quam suo loco exponemus. Neomeniarum character est feria, vt vulgo vocamus, siue dies hebdomadis. Auferigitur omnia septenaria ex 29. 12. 793, qui est modus mensis Lunaris. Relinquuntur epactae neomeniae vnius mensis, 1. 12. 793.& geminatae constituunt epactas duorum mensium 3. 1. 506. & ita deinceps, vt habes in subiecta Tabella. Duodecies igitur 1. 12. 793epactae, constituunt 4. 8. 876, epactas vnius anni comunis XII mensium, & similiter XIII epactae constituunt epactas anni vnius embolimaei 5. 21. 589. & duodecim epactae comunes cum septem embolimaeis componunt epactas vnius cycli 2. 16. 595. Quare praesens annus Iudaisus 5341 habet 281 cyclos praeteritos, vnum annum praeterea absolutum, qui fiunt vna 5340 anni praeteriti. Vt habeam neomeniam dicti anni, necesse est mihi tot epactas 2. 16. 595 colligere, quot cycli de Periodo Iudaica fluxerunt, hoc est 281 epactas 2. 16. 595, & semel 4. 8. 876. & pro anno praesenti, cuius neomeniam quaero, addo epactas primi nouilunij 2. 5. 204. Exit neomenia anni propositi 6. 8. 875. Atque haec est methodus Iudaeorum. Quae quanquam vera est, tamen ob congeriem tot Epactarum non solum molesta, sed etiam errori obnoxia, adeo vt tironem & huius logisticae imperitum saepe ratio fugiat. Iudaei enim primum colligunt annos expansos vnius cycli, deinde cyclos expansos, postea cyclos collectos per denarios, postremo per centenarios. Ita in praesentis anni epilogismo congeries crescit ad quinas epacycli. ctas, hoc modo. Nos paruo chartae impencyclus. annus dio magnum laboris studiosorum faciemus θμέλιο aλume.] 2. 5. 204 compendium, si annos expansos ad tot cyColigiur BeOnenius anni. 6. §. 8735 sclos extendamus, quot possint centum annos cycli proxime absunt a centum annis. Sed complecti, aut etiam plures. 95 quia non explent centenarium, assumantur sex cycli. Anni igitur expansi Harum duarum Tabularum prior est annorum expansorum, quos in prima columna habet. Deinde sequitur feria, horae, & scrupuli, siue ostenta Chaldaica in sua columna simul. Tertia columella est annorum cycli Iudaici.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 79.5-6","label":"79.5 to 79.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/79.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/79.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 84.1-4","label":"84.1 to 84.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/84.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}