{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 85.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 85.1-4","ref":"85.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/85.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/85.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/85.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"nam annus primus in annis collectis, cum vnitate anni 96 constituit duos annos. Proinde est annus secundus. Denique anni expansi, vt docuimus, sunt anni praeteriti, qui quoties accedunt annis collectis, augentur vnitate. Vt igitur scias, quotus annus sit cycli, si praecise inuenitur numerus in annis collectis: scito eum esse annum primum. Si vero residuum est in annis expansis, adiecta vnitate numeris columnae vltimae annorum expansorum, habes annum cycli Iudaici, quem quaeris. Praeterea sciendum, cum dico, Tisri incipere a decima Octobris, me intelligere a nocte, quae secuta est Solem occasum diei nonae, à quo Sole occaso Iudaei putant initium decimae. Sic vesper feriae sextae ipsis est initium Sabbati. Cum ergo dico initium Sabbati, intellige Solem occasum diei Veneris. Et sic de alijs. In epilogismo nouiluniorum, ex excessu 1080 in scrupulis, horae redigendae sunt. Ex excessu 24, in horis, dies. Ex excessu septenariorum, in diebus, feriae. Altera caussa, quae variat Canonem neomeniarum, est Translatio feriae in neomenia Tisri, aut Nisan. Translatio feriae triplex est, aut Lunaris, aut politica, aut mixta. Lunaris, quando epilogismus attigit horas 18. Nam omnes Orientales nationes, Indi, Sinae, Chataij, veteres Assyrij, Syri, Chaldaei, Arabes, Damasceni, calculum Lunae a meridie instituunt: noctem autem a Sole occaso. Eo pacto nunquam variat neomenia Lunaris, quacunque caeli inclinatione habitas. Nam tuus meridianus est semper idem, cum ortus & occasus diuersi diuersa constituunt diei ciuilis initia & exitus, & inaequales horas ciuiles faciant. Nam aestate longiores sunt dies, breuiores noctes. in bruma, aliter. Meridiani vero tui punctum idem est in tua habitatione: cum meridies cuiuscunque diei sit dimidium, & sexta hora secundum veteres. Quare ab epocha constante, & fixa ducitur epilogismus astronomicus, ab inconstanti autem, dies ciuilis. Vnde inter calculi astronomici, & diei ciuilis initia sunt semper interiectae horae sex inaequales. & in fine horae sextae a meridie tu putas initium primae diei ciuilis, cum de calculo Lunae astronomico iam sex exactae sint. Porro τὸ νυσθήμερον Hebraeorum diuiditur in duas partes: in 2γν, vesperam: & in apa, mane. Praeterea neomeniam putant ἀπὸ φάσεως σελάης. Quare necesse est, vt calculus Lunaris semper incidat in eam partem, quae dicitur aγν, quae est ab occaso Sole, ad orientem. Aliter quomodo viderent Lunam, si calculus incideret in apa, quod tempus est inter ortum, & occasum? Atqui 18 hora a meridie putata desinit in ortum Solis, & initium ps. Non igitur potest attribui τα ορν praeterito.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 84.5-6","label":"84.5 to 84.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/84.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/84.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 85.5","label":"NOMINA ANNORVM SCHAICHVN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/85.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/85.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}