{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 88.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 88.5-6","ref":"88.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/88.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/88.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/88.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Nunquam autem fit annus abundans, nisi vltimus proxime antecedens, aut saltem penultimus, passus fuerit ὑπέρθεσιν, vel translationem. Abijce igitur epactas anni vnius 4. 8. 876 à nouilunio anni decimi, 5. 17. 462. Exit nouilunium anni noni, 1. 8. 666. Atquin transferenda est feria prima πολιτικῶς propter Adu. Transferatur ergo in feriam secundam, XVII Octobris, in litera C, cyclo Solis 21. Annus defectiuus communis habet tantum dies 353. qui dies si putentur a xvii Octobris, desinent in I1I Octobris. Nam a 17 Octobris ad calcem anni Iuliani sunt dies reliqui 76. qui deducti de quantitate anni defectiui 353 relinquunt 277dies anni Iuliani. qui De emendat. temporum lib. II. qui sine dubio desinunt in 4 Octobris. Ergo decimus annus caepit die quinta Octobris. quod iam probatum est. & antecedens annus defectiuus fuit. Aliter, & expeditius. Annus defectiuus minor est Solari communi, diebus 12. qui deducti de 17Octobris, vnde caepit nonus defectiuus, relinquunt VOctobris, vnde caepit decimus abundans. Translationes itaque politicae veteribus ludaeis iam ab vltima antiquitate in vsu erant. Idem Iosephus scribit, in prodigijs, quae vrbis excidium longo tempore antecesserunt, πάρα fuisse έsδοη ξανθικσυ μηνὸς.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 88.1-4","label":"88.1 to 88.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/88.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 89","label":"NOMINA ANNORVM SCHAICHVN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/89"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}