{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 92","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/92.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"qui in laterculo annorum communium coniectus offert mihi 8 vltimum characterem in linea characterum anni. In secundo versu literam A. Igitur fuit annus Abundans. Deinde feriam Tisri 5, Marcheschwan 7, &c. Nihil hac methodo expeditius excogitari potest. Diximus praeterea neomeniam Nisan fuisse feria prima. quam inuenis sub titulo Nisan. Rursus secundum exemplum dedimus anni 3816. In quo elicitur neomenia Tisri 4. 7. 229, transferenda πολιτικῶς propter Adu in quintam. Abijce omnia 247. Resident III. Numerus proximè minor 95. Residuum in latere annorum cycli, 16. Communis angulus 2. qui character in Laterculo dat singulariam literam O. Fuit ergo ordinarius. Deinde offert neomeniam Tisri V. vt erat propositum. Denique hic annus Iudaicus 5341 caepit feria septima tralatitia. item fuit defectiuus in Chasseu. Abiectis 247, remanent 154. Numerus proxime minor 152. Et duo in latere Indicis dant in communi angulo characterem 6. qui in Laterculo annorum communium primum ostendit Singulariam D, notam scilicet Defectiui, item 7 feriam Tisri, &c. Haec methodus alias omnes superat. Sed verum non est, semper in 247 annis ferias & neomenias circuire. Nam progressu temporis deprehendimus fieri mutationem: quanquam raro ea fiat. Fit tamen. Cum dico neomeniarum ἀποκα τάστασιν fieri in illis 247 annis vertentibus, intelligo ferias redire, non horas exactas, & scrupula. Nam mirum est in hac doctrina, ne in sexcentis quidem millibus annorum duo nouilunia similia inuicem in feria, horis, & scrupulis inueniri posse. Quod autem omnes veteres Ecclesiastici scriptores adeo inter se de die, mense, & anno passionis Dominicae velitati sunt, & omnia incerta, atque a vero aliena de ea re definiuerunt, nihil aliud in caussa fuit, quam ignoratio huius praestantissimae rei. Adeo illos piguit rem obuiam a Iudaeis percontari. Nihil aliud in eorum scriptis videas, quam cyclos commentitios, octaeteridas, τεωαρεσκαιδὲ καετηρίδας, quoties de passione dominica disputandum est. Sane quomodo tantam eorum ἀδιαφοριαν defendam, non video. Melius recentiores nostri, qui non solum eam rem discere, sed & docere conati sunt. Quicquid autem huius sciunt recentiores, hoc omne debent candidissimo, optimo, atque eruditissimo viro Sebastiano Munstero, qui primus haec publicauit. Sed τς καιριώτερον ignorauit Munsterus, cum citimum Tisri statuit circa xxv Augusti, anno cycli Dionysiano vltimo. Nimirum ille bonus vir rationes cycli illius potius, quam Iudaici inibat. cum citimus Tisri hodie sit in 13 Septembris, cyclo Dionysiano primo, Iudaico 17. Remotissimus autem Tisri in 14 Octobris, cyclo Dionysiano nono, Iudaico autem sexto. Rarissime enim conuenit cum vtroque cyclo. & cum de mense conuenit, neomeniae tamen discrepant. Hoc nomine confecti sunt Canones Kalendarij, qui annum Iudaicum cum luliano comparant, atque conciliant. Sed illi Canones, quod est in prouerbio, neque caelum, neque terram tangunt. Homines nostri tam veteres, quam recentiores, decies in cyclo Dionysiano eum constituunt mensem Nisan, qui est De emendat. temporum lib. 1I. A est Adar posterior, aliquando etiam Adar ordinarius.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 90.4-5","label":"90.4 to 90.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/90.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/90.4"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 93","label":"NOMINA ANNORVM SCHAICHVN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/93"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}