{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 93-2","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 93-2","ref":"93-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/93-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/93-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/93-2.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"DE ANNO SAMARITANORVM. VANTA sit vetustas anni Chaldaici vel ex hoc colligas licet, quod Samaritani homines vna tantum lege Mosaica cum Iudaeis concordes, sed reliquo & vitae & religionis genere ab illis discrepantes, hanc tamen anni formam per omnia similem seruant, cum ijsdem neomenijs & nominibus mensium, ijsdem embolismis, atque eodem cycli tenore. Quare cum de Iudaico anno omnia dixerimus, de Samaritano nihil dicendum est praeterea. Habent duas epochas, quas Alfonsini Aeras vocant. Alteram putant a mundi conditu, quanquam falso. eiusque hic annus est 5792, qui putatur a Christo secundum Dionysium, 1582. Alteram putant a Salmanassaro, idque falsissimo. Eius annus hic est, 2361. Cuius initium annis quatuor solidis ante primam Olympiadem. Non potest igitur esse Salmanassar, vt volunt ipsi. Tantum de Samaritanis quod habui. DE CYCLO SYROCHALDAICO. Yrochaldaeorum, & Chaldaeorum vnus idemque annus fuit, nominibus aliquot mensium mutatis. Alioquin eadem ratiocinia nouiluniorum, idemque embolismus. Nam Theboch desultor fuit, Qomnes anni menses percurrens. quod Iudaei in anno suo Chaldaico praestare non potuerunt. Nam ne MENSES SYROCHALDAEORVM. \"cessario Tisri Iudaicus debet esse septiTissin prior prap p1nvn mus a Nisan. quod non fieret, intercalaTisum ale IIIN IIUS tione alij, aut omni mensi attributa. PraeConum prior terea Pascha debet semper celebrari in DIp DI32 Nisan. At intercalatione vagante, NiConum alte san abesset saepe atempore Paschali, menSaheber se integro. Hinc necesse fuit Iudaeis AAda dar intercalare. Hodie Syri, SyrochalIQ 3 daei, Mesopotamitae, Assyrij, Antioche7VIN Ior ni, Lycaonij, Seleucij anno Iuliano vtunFocn. tur, sed his nominibus antiquis menIham. 1on sium seruatis. Quin etiam qui inter eos Mahumedi legem colunt, ij tamen annum vagum Hagarenum ad hos SyroThebochembolmue V chaldaeorum menses Iulianos dirigunt.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 93","label":"NOMINA ANNORVM SCHAICHVN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/93"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 94","label":"DE CYCLO HAGARENORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/94"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}