{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 95-2","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 95-2","ref":"95-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/95-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/95-2.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"CLO HAGARENO. etiam per omnes anni Solaris menses vagari, qui Charactet antea Solstitij metas nunquam anteuertebat. Idque mensium. factum ob illam noctem Fugae Muhamedicae, quae Mnehnun. non solum exordium est annorum Arabicorum, sed Taesha. etiam feria VI, quae tunc in illam noctem incurreKalepuus. bat, caepit esse caput Hebdomadis. neque minore Racae peserior. loco & dignitate est apud Muhamedistas, quam Giumadi prior. apud Iudaeos Sabbatum, apud nos dies DominiGiumaum posterior. cus. Vocant autem nyna Giumah: hoc est, σύναξιν, Koab. ἐκκλησίαν, concionem, ὁμιλίαν. Quia verò in mulSahdbn. tis. Pseudoprophetes ille nunc Iudaeorum & SaKamalhan. maritanorum, nunc Christianorum est simia, solenne ieiunium, quod instar τεσαρακεστῆς ChristiaSchenal. nae obseruant, in eum mensem contulit, qui antea Balcadlab. conueniebat in Martium, & Aprilem, atque ideo Dalahagia. congruebat ieiunio Christianorum praesertim τεωαρεσκαιδεκατιτῶν, qui mero cyclo Iudaico vtebantur. Is autem mensis est Ramadhan, qui incurrebat in veterem epocham anni Hagarenorum, & Damascenorum, quos scribit Simplicius a verno aequinoctio, anni caput ducere. Haec est Hegira Muhamedica, eiusque hic annus 990. Cuius Muharam habet neomeniam in XXV Ianuarij, feria V. Neomeniae Arabicae per omnia conueniebant Iudaicis, nisi esset ἐξαγρέσις, πρόσθεσις, aut translatio facta in Tisri, & Nisan. Alioqui antea semper conueniebant, constante cyclo Hagareno. Neque mirum, cum Iudaicus, Arabicus, siue Hagarenus, Syrochaldaicus cyclus ex vno fonte deriuatus sit, nempe e Chaldaeis. Postquam τ ἰστορούμενα huius anni tradidimus, superest, vt methodum eius, & ratiocinium quoddam instituamus. Veteres Arabes, qui propius ab aetate illius nebulonis abfuerunt, periodum quandam huius anni vagi constituere volentes, nullam rationem aliam eius inire potuerunt, quam si vnum scrupulum de ratiocinio mensis Lunaris deducerent: qui, praeter dies vndetriginta, & semissem, cum 793 scrupulos insuper habeat, semper relinquit aut horas aut scrupula in annis collectis. ita vt nulla periodus ex annis communibus Arabum inde constitui praecise possit. Itaque ex 793 scrupulis vnum detraxerunt. Quare annus Arabicus habet dies 354. noras 8. momenta, siue ostenta Chaldaica, 864. Deficit enim tot scrupulis ab anno Chaldaico, quot menses sunt in anno. Ea ostenta Chaldaica 864 sunt sexagesimae horariae 48 praecise. Porro horae 8. scrup. 48, si ad rationem scrupulorum diurnorum redigantur, ij fiunt scrupuli diurni 22. vel quantitas ostentorum diurnorum 396. Secundus annus est dierum 355, scru133. Communis angulus offeret mensem Lunarem Kalendarij Iuliani. Vt in exemplo proposito, angulus communis offert 10. Mucharam igitur incipiet ab ea Luna, quae est decima a Martio, nempe a mense Decenbri. Si autem praecise non inuenis, tamen secundum propositam doctrinam aufer semper proxime minorem. Hic est annus Christi 1582. Adiecta vnitate, vt iubet methodus aurei numeri, & abiectis omnibus 228, remanent 215. Abijcio 209 proxime minorem. Remanent 6.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 95","label":"DE CYCLO HAGARENORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/95"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 98","label":"CLO HAGARENO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/98"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}