{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum iii","citation":"Scaliger, De emendatione temporum iii","ref":"iii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iii.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Nos autem, quanquam homines priuati sumus, & à re publica remoti, tamen tantum abest, vt non quasi quodam iure nostro laetari debeamus, vt etiam eius prouinciae, quam clarißimus vir socer tuus tibi explicatam reliquit, gloriam virtute tua augeri cupiamus. Neque vero feliciorem fortunam Curiae precari possumus, quam vt omnis iudiciorum euentus ex tua tuique similium virtute pendeat, in qua situm est, vt bonorum vota & desideria expleantur, quorum iudicio magis, quàm insignibus gloriae te gaudere certo scio, qui hanc doctrinam, moderationem animi, & integritatem tuam non in obscuro loco abditam, sed in oculis Galliae, in luce totius Europae positam esse palam laetantur. Cum igitur ego non solum huius publicae laetitiae particeps, sed etiam priuatim humanitatis & propensi in me animi tui conscius mihi sim, grauiter me peccare intelligo, qui te hactenus aut crebritate officiorum, aut aliquo insigni testimonio meo ita vt debui prosequutus non sim. Quamobrem opus hoc tibi mitto, quod non aut testimonij, aut officij, sed excusationis vicem fuerit. Libri octo sunt de emendatione temporum, quod Titulus ipse indicat: Materia intacta, & à nobis nunc primum tentata: cuius omne institutum, rationem, & progressum, ne te pluribus morer, sequentia προλεγόμδνα loquuntur. Tu pro tua humanitate hoc munusculum ita accipe, vt meum, sed tibi debitum: ita defende, vt tuum, sed a me profectum. Vale.","prev":{"citation":"De emendatione temporum ii","label":"ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/ii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/ii"},"next":{"citation":"De emendatione temporum iv","label":"IOSEPHI SCALIGERI IVL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iv"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}