{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum iv","citation":"Scaliger, De emendatione temporum iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iv.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"IOSEPHI SCALIGERI IVL. CAES. F. IN LIBROS OCTO DE EMENDATIONE TEMPO RVM PROLEGOMENA, CANDIDOS LECTORES. VANQVAM vestrorum iudiciorum mihi conscius, candidissimi Lectores, neque aliorum reprehensiones reformidare debui, neque patrocinium vllum meo operi quaerere: tamen memini me in ea tempora incidisse, vt hodie nihil magis reprehensioni obnoxium sit, quam quod est rectissimum, nihil magis ridiculum, quam quod maxime serium. Peto igitur a vobis, ne ea res mihi vitio vertatur, quam & hominum quorundam maleuola ingenia, & horum temporum necessitas a me expresserunt. Rationem enim totius instituti nostri vobis exponere decreui, non quod aut iudicijs vestris diffidam, aut non omnia suis locis in opere nostro rite & ordine explicata sint: sed duorum generum hominibus necessario respondendum fuit, quorum alteri obtrectatores sunt, alteri imperiti. Vtrisque simul satisfacere arduum. Illorum tamen maleuolentiae occurrendum, horum vero imbecillitati succurrendum esse putaui. Ac primo quidem totius operis institutum in genere, mox singula suo quaeque ordine exponam. Omnis ratio temporum, quaequidem in cognitione vetustatis versatur (nam definitio Temporis, & id genus alia φιλοσοφούμενα non sunt huius instituti) omnis, inquam, ratio temporum in tria praecipua, ac summa capita diuisa est. Primo priscorum dierum ciuilium, mensium, & annorum, altero epocharum cognitio continetur. Priori capiti quatuor libri, alteri duo sequentes dicati sunt. Tertium caput est ea ipsa, quam non solum materia & subiectum postulat, sed & Titulus ipse promitit; temporum methodus, & emendatio. cui rei septimus & octauus vltimo loco adscripti sunt. Nam septimus liber methodum priscorum temporum profitetur, vltimus autem aut nouorum annorum formam, aut ipsorum veterum emendationem. Libro primo, praeter diuisionem temporum, de antiquissima anni forma disputatur, quae in menses aequabiles annum describit, qua etiam pleraque omnis Graecia vsa est, & ab ea omnis ratio Olympiadum pendet: quarum cognitio tanto iucundior esse debet, quanto maior eius apud auos nostros ignoratio fuit: cum ante hos mille quingentos plus minus annos eius rei ne que volam, neque vestigium hactenus antiquitas retinuerit. Et sane falso veteres illi, ac post eos scriptores infimae vetustatis Macrobius, & Solinus, annum Graecorum ab initio merum Lunarem fuisse prodiderunt. Quanuis enim in Panegyribus suis, ac nobilioribus sacris, quae certo annorum circuitu redibant, Lunae rationem habebant, tamen, vt vno verbo dicam, eorum anni forma Lunaris non erat. Olympicum enim ludicrum ipso plenilunio cele A brabatur. Praeterea Laconibus ante plenilunium, aut nouilunium aliquid noui incipere religio erat.","prev":{"citation":"De emendatione temporum iii","label":"iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/iii"},"next":{"citation":"De emendatione temporum v.1-4","label":"v.1 to v.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/v.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/v.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}