{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum v.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum v.5-6","ref":"v.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/v.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/v.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/v.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":122,"text":"primum in genere, vt semper solemus, deinde priuatim & ex singularum Graeciae nationum nobiliorum vsu, atque consuetudine, quae non anni forma, sed situ & capite duntaxat inter se differebant. Ac serio affirmare possumus, nihil eorum, quae ad anni Attici cognitionem pertinebant, a nobis omissum esse. Liber secundus anno Lunari dicatus est quod is annus ex illo Graeco aequabili manasse videatur, vt suo loco disputatur. Ibi de octaeteride Harpali Attica, atque de anno Metonis ea colligimus, quae tum ad astronomiae, tum etiam ad vetustatis obseruationem referenda erant. Quod si otium superfuisset, animus erat omnes Σρχοιτας Atticae, quibus tempora & anni ac Fasti Athenis signabantur, vndecunque ex Laertio, Pausania, Diodoro Siculo, Dionysio, atque Criticis veteribus colligere, quam operam videlicet doctissimi aetatis nostrae viri Romanorum COSS. Fastis impenderunt.","prev":{"citation":"De emendatione temporum v.1-4","label":"v.1 to v.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/v.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/v.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum vi.1-4","label":"vi.1 to vi.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/vi.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/vi.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}