{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum xvi","citation":"Scaliger, De emendatione temporum xvi","ref":"xvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/xvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/xvi.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"IOSEPHI SCALIGERI IVLI CAESARIS FILI DE EMENDATIONE TEMPORVM LIBER PRIMVS. IVERVM est, quod sciuit Stoicorum schola, Tempus esse normam rerum, & custodiam, quia veritatis index atque examen est, & rerum gestarum memoriam, ac diuturnitatem posteritati tuetur: ij non vulgari laude digni sunt, qui temporum rationes Esl conscribere, atque fugitiuam antiquitatem retrasie. here conantur. Qua in re cum tam priscis scriptoribus, quam aequalibus temporum nostrorum opera egregie nauata sit, dolendum tamen, aut serius, quam oportebat, antiquos sese ad id studium contulisse, aut pauciora ea de re monimenta, quam ab ipsis autoribus relicta sunt, ad nos peruenisse. Nam vt omnia extent veterum Graecorum scripta, ea tamen paucorum temporum interuallum complectebantur. Graecis enim ante initia Olympiadum suarum nihil plane exploratum est: &, quod dolendum est, de illorum scriptis, quae ad Chronologiam spectabant, hihil nobis praeter desiderium relictum est. Nam quae Eusebij extant, quanuis e Graecorum monimentis hausta sunt, & multa egregia ac cognitu digna nobis conseruarunt: tamen dissimulandum non est, multa in illis reperiri, quae castigatioribus iudicijs non satisfaciant. Quod si Thalli, Castoris, Phlegontis, Eratosthenis canones extarent, perparua, aut nulla potius ratio haberetur librorum quorundam, qui hodie in penuria meliorum nobis in pretio sunt. Apud Romanos vero, ea scriptio infeliciter cessit, quod eam cognitionem serius amplexi sint. Nam ante Consulatum Bruti nihil certi apud illos: omnia fabulosa: &, si rem propius spectemus, ne ipsius quidem Bruti Consulatum, ac tempus Regifugij satis exploratum habent: quanuis, vt prodidit Censorinus, Varro collatis diuersarum ciuitatum temporibus, & interualla retexens, verum in lucem protulerit, & viam repererit, qua certus annorum Vrbis conditae numerus iniri posset. Sed, vt suo loco disputabitur, non magis constabat Varroni de initijs Vrbis, quam Graecis de anno excidij Troiae. Nam ea demum est vera demonstratio, quae cogit, non quae persuadet. Soli sacri libri supersunt, ex quorum fontibus certa temporum ratio hauriri possit. Sed omnis temporum cognitio inutilis est, nisi certa epocha in illis deprehendatur, ad quam omnium temporum contextus tam antecedentium, quam consequentium referri possit.","prev":{"citation":"De emendatione temporum xv","label":"CASTIGATIO METHODI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/xv"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 2.1-4","label":"2.1 to 2.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/2.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}