{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1010.5-8","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1010.5-8","ref":"1010.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1010.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1010.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1010.5.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Fuerunt duo millia caesa ex Christianis, inter quos & templi magister interijtPerseueratum est tamen in obsidione, quia plures subinde Christianorum copiae accesserunt: & quo maiores erant copiae, eo citius fames sentiri coepta est. Qua pressi nostri, statuerunt inuade re castra hostium. Quod cernens Saladinus, simulata fuga deseruit castra, in quae nostri irruentes & crapulae uacantes, onerauerunt se annona. Saladinus autem reuersus oneratos strauit. Afflictus Guido rex ea clade, alterum mox accepit incommodum, quia Sibylla uxor eius & quatuor filij oe senteria in castris interierunt. Tunc noui excitantur motus propter regnum, ad quod multi post mortem Sibyllae inhiabant. Vicit tamen Guido qui in possessione erat, & iam coronam accepen rat. Eo quoque anno Fridericus imperator cum multis principibus, episcopis & proceribus uolens Christianis suppetias ferre, terrestri itinere uersus Constantinopolim profectus est, ac in de Armeniam minorem ingressus peruenit in Ciliciam: & quodam die calore aestuans, cum lauane gratiafluuium quendam rapidum & inexploratum ingrederetur, uorticibus abreptus perijt, in totius Christianitatis irreparabile detrimentum. Incidit hic lamentabilis casus in annum Christi o0 Tunc Fridericus filius eius cum exercitu processit in Antiochenum agrum, ubi milites partim mo bo perierunt, partim fuga dissipati sunt. Fridericus uero dux patris corpus imperiali magnificen tia sepeliuit in Tyro. Deinde ad obsidionem Acae uenit, ubi diu expectatis auxilijs infeliciter mo ratus est. Producta fuit ea obsidio ad Biennium, & tandem ea conditione urbs dedita, ut barba ri qui in praesidio erant, singulis uestimentis incolumes dimitterentur. Interim Philippus rex Fran ciae recta ex lanua per Messanam fidelibus auxilium laturus in terram sanctam nauigio migra uit, sicut & rex Angliae delatus est in Cyprum insulam. Quumque exercitus eius à domino insu lae male tractaretur, rex Angliae insulam ui cepit, tyrannum ac filiam eius captiuauit, & ad Acam processit. Guido itaque auctus tantis copijs, anno Christi millesimo centesimo nonagesimoprmo urbem recepit, ut iam diximus, sicut & multas alias maritimas ciuitates.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1010.1-4","label":"1010.1 to 1010.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1010.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1010.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1010.9","label":"CILICIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1010.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1010.9"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}