{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 102.6-9","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 102.6-9","ref":"102.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/102.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/102.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/102.6.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Est enim hic principatus proximior gradus ad regale fastigium: siquidem riente rege, Delphinus in locum eius succedit. Hic Delphinatus fuit anno 1349. à Il phino Humberto (ab alijs uocatur Imbertus) uenditus regi Galliae consentiente imper re Carolo quarto, modò primogenitus regis feudum eius suscipiat ab imperio. Antelli pus illud Francorum reges nihil iuris habuerunt in Delphinatu. Anno Christi 1306. alienauit à se archiepiscopus Lugdunensis Lugdunum ipsum, 1 mutauitque in competentem censum seu redditum. Notabis quoque hanc, Burgunum ante tempora nostra diuisam in duas partes, una quae scilicet Campaniam contingitiu mansit apud Gallos, & altera quae Bisantium usque pertingit, Romanum imperius domum Austriae adhuc agnoscit. Et quamuis pars prior post interfectum Carolumi mum ducem Burgundiae Maximiliano duci Austriae competeret, qui filiam habuit ell dem Caroli, praeoccupata tamen est à rege Galliae atque plurimum sanguinis ob eamta sam effusum. Lotharingia antea cum reliquis quibusdam regionibus Austrasia dicta, sortita estlm nomem à Lothario nepote Caroli magni, incorporataque Romano imperio sub Ottones mo. A Carolo enim magno usque in generationem quintam posteri eius simul gnbti runt Franciam & Germaniam, aliquando per distinctas personas sed sanguine iuncta quando etiam per unam personam. Extincta autem in quinta generatione tota postel te saltem uirili Caroli magni, Galli proprium sibi elegerunt regem, Germanis relicto perio, quod prius & Gallis & Germanis commune fuit. In illa autem imperij scissione i II. dux Saxoniae factus est Romanorum Imperator, qui Lotharingiam & Burgundiam redu xitad imperium, de quo infrà latius disseremus. Hîc restant nobis adhuc aliqua uocabula explicanda, quae breuibus absoluemus. A Lothario uenit nomen Lotharingiae. Britanhlauerò sic dicta est à Britannis, ut suprà in Anglia commemorauimus. De Normandia dudqueiam diximus. Aquitania ab obliquis aquis Ligeris sic dicta est, ut quidam scribunt. Francia uerò à Francis populis Galliam occupantibus dicta est, ut iam quoque exPlicimus. Picardia à Picardis populis dicta est, sicut Turonia ab urbe Turone. Prollusautem in qua Massilia est sita, à Romanis hanc appellationem accepit.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 102.1-5","label":"102.1 to 102.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/102.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 103","label":"SIS APVD ALLOBRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/103"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}