{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1020.5-8","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1020.5-8","ref":"1020.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1020.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1020.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1020.5.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Magnae hodie illis sunt opt nec minor potentia quàm regibus. Haec apud alios inueni, hic signaui. Samaria. Amaria olim metropolis regni decem tribus, unius diei itinere distat à Ierusalem metrope *, li regni Iudaici. Siquidem sub RoboamiClio Salomonis, unicum Israeliticum & Dauidr cum regnum scissum fuit in duo regna, nem pe Iudaicum, cui adhaerebant duae tantum tribus, It huda scilicet & Beniamin: alteri autem reliquae decè tribus subditae erant habentes regiam suam in Sum ria, quare & regnum Samariae dicebatur. Harum au tem decem tribuum primus rex erexit induab. exut Eidm, mitatibus regni sui duos uitulos, unum in Daniuxmradices Libani, & alterum in Beersaeba ciuitate trib Simeonis, ne subditi sui uisitarent templum Ierosol mitanum, deficerentque ab eo. Fuit autem ciuitas ipsa Samariae amplissima, duplici cincta muro, intus complectens montem circumhabitatum ab ima ualle ad summum uerticem domibus priuatorum ciuium. In supino dorso montis erat, superbissi ma regia, cuius columnae porticuum uisuntur adhuc deiectae. Vrbi ad munitionem, magnisier tiam & uoluptatem nihil deerat. Prospectus ex arce erat usque ad lopensem portum, Arabiaque Petraeam. Ager circum irriguus fontibus & omnia proferens ad uictum humanum. Non alle urbs tota Palestina ostentat ruinas aequè memorabiles, uerum tantum opus hodie cessit olitori bus, quum pauculas habeat domos. Plures hic quàm Ierosolymis uidentur ruinae. Ms gnus Herodes olim collapsam restaurauit, uocauitque Sebasten, quasi honorabilem ciuitatem. Construxit quoque Herodij arcem prope Ierusalem sitam. Reparauit quoque Cesaream Palestinae, in lito ress re maris magni iuxta Carmelum montem positam, quam antea turris Stratonis uocabatur, in qua in hono lim Caesaris magnificam domum albo marmore construxit, ubi nepos eius Herodis ab angeopercussus, eo quod non dedisset honorem deo, & consumptus à uermibus expirauit. Hebal, Gelboe. Vo sunt montes Hebal & Garizim, positi inter Samariam & mare Galilaeae, quorum mentionem facit uigesimum septimum caput Deuteronomij. In Garizim fuit antiquissimum templum Baal Berith.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1020.1-4","label":"1020.1 to 1020.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1020.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1020.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1021","label":"1021","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1021","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1021"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}