{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1035.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1035.1-4","ref":"1035.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1035.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1035.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1035.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Philostratus ponit eam in India, Plinius autem in Arabia. Inueniuntur etiam iuxta Arabiam in ipso mari margaritae, sicut & è regione eius in littore Persici maris tam nobiles uniones reperiri dicuntur, ut nullo ferè precio taxa ripossint. Vnde de Cleopatra legimus, quod emerit margaritam unam pro 250000 aureis, in Per sico mari inuentum. Piscantur autem eas Sabaei in ostreolis seu conchilijs, in quibus nascuntur & maturescunt. Vocantur quoque uniones, quod nulli duo indiscreti reperiantur. Precium eorum aestimatur ex candore, magnitudine, orbe, leuore seu tersitudine & pondere. Mecha. St urbs ista tempore nostro potens & magni sica, sita in Arabia felici aut secundum alios. in Arabia petrea, ubi maxime exercentur à mercatoribus Orientis & Occidentis nego ciationes. Vrbem aiunt esse elegantissimam. cultumque magnopere, quippe quae ambitu senum mil lium edium continetur. Moenia non habet, sed montes quibus quaquauersum uallatur. Quadruplicem ha bet aditum, moderatorque eius est Sultanus ipse, ex stirpe Mahumetana, paretque Sultano Babylonis. Ager circum ciuitatem cunctarum regionum infoecundissimus, nullius ferax fructus, dirisque dei male fictionibus subiectus. Aret cum primis aquarum indigentia, adeoque in immensum aquarum precium creuit, ut duodenis denarijs tantillum aquae emere nequeas, quo sitim unius diei expleas. Plerumque ex Cairo Aegypti commeatus illo mari Erythreo comportatur, portu praesertim inseruiente, cui Gidae aut Zidae nomen est: is abest à Mecha 4o. mille passib. Commeatum Illud sese recipit peregrinoquoque suppeditat Felix Arabia: annonam mittit & Aethiopia. stum maximus numerus: alij ex Aethiopia, ex utraque India alij ex Perside alij, alij ex Syria aduentantes. Quidam uero commertiorum causa, alij ut uorum absoluant, ignoscentiarum seu in dulgentiarum causa eò contendunt. Est in urbe Media delubrum instar colossei Romani, amphi Delubrum. lleathrum uocant, ex coctis lateribus factum, amphitheatri instar 90. aut 100. portas habens, estque concameratum: ingressus descensu scalarum 12. graduum patet hinc & hinc. Ingressis undique auro obducti parietes effulgent splendore incomparabili. In inferiore parte templi, id est, subtus loca concamerata, ingens hominum turba, qui uendunt unguenta odoratiora, & cum primis puluiscu lum odoriferum, quo humana corpora condiuntur.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1034.5-7","label":"1034.5 to 1034.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1034.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1034.5"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1035.5-7","label":"1035.5 to 1035.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1035.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1035.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}