{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 11","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/11.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"cum nihil agant uiden tur si tur se exercere, nunc cauando uenam, nunc ingerendo in modulos id quod effossum est, nunc machinam uersando tractoriam, nunc iritando operarios, idque potissimum faciunt in his specubus, è quibus multum argenti effoditur, uel magna eius inueniendi spes est. Ali uerò noxij admodum sunt, ut ille qui ante aliquot annos Annebergi fodinam, cui nomen Corona rosacea est, adeò infestam habebat ut metallicos duodecim necarit, ac ea de re fodina, quantumuis argento diues esset, relicta fuit. Haec omnia habeo ex doctissimo uiro summoque philosopho Georgio Agricola. Romani olim ad mortem damnatos, in huiusmodi cryptas destinassent, quibus cacodaemones sic illusissent. cap. XVI. De magnitudine terrae. Implicioribus uidebitur fortasse uanum, quod hic scribo de magnitudine et mensu ratione terrae, illis inquam qui destituuntur cognitione mathematices: at mihi satis est, apud doctos haec inuenire fidem, imò certitudinem. Hi norunt terram esse globum magnum & rotundum, imò oculi omnium uident coelum habere formam sphęri tam, & consequenter omnia elementa sub coelis illam induisse figuram, tametsi differenter. Coe linamque & tria superiora elementa propriè sunt orbes habentes scilicet utramque superficiem, conllexam & concauam, continentesque coelos inferiores & elementa illis ordinatè subiecta. Terra llero nullum aliud continet corpus inferius, cum nullum ea sit inferius, neque ipsa sit contraria, sed est corpus sphęricum unica superficie, nempe conuexa, contentum, plenum ubique materia terrae, nisi luod passim speluncae & subterranei meatus in ea inueniuntur, sed quae nullius ferè sunt mo menti si conferantur ad rotum globum terrae. Imò neque infernus, qui in medio terrae esse dicitur, llum ille punctus ubique à coelo remotissimè abesse diffiniatur. comparatione eius est quicquam. Est usdem magna cauerna, capax tot millium corporum humanorum damnatorum, sed quae nihil est, ut diximus, Infernus in ut diximus, collata ad terram, etiamsi longitudine & latitudine atque altitudine duo aut tria mil centro mur lia contineat Germanicorum miliariorum: sicut nec altissimi montes aut cauernae illisione prodi. cellarum maris in terra excauatae obstant, quo minus terra sit rotunda.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 10-2","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/10-2"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 12","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/12"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}