{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1101","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1101","ref":"1101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1101.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"Parant etiam illi rursus liburnicas decem & se ptem atque celoces duodecim & in eis homines mille ducentos, omni genere armorum com munitos, atque commeatum multum, semina quoque frumenti & plantas quae mandarentur tertae, nam praeter pinum et palmas nullas habent in insulis arbores nobis cognitas. Instituit quoque Admirans secum ferre instrumenta omnis generis ferrea, quae conducerent urbi condendae, ubi sui tuta haberent receptacula. Igitur prima Septembris soluentes ex Gadibus, uentis prospere flantibus prima octobris applicuere insulam Canariam, ac inde ad laeuam iter faciens meridiem uersus adnauigat, tandemque deuenit ad Canibalorum insulas: & quoniam die dominico illuc uenerunt, nuncupauerunt eam Dominicam: & ubi cognouerunt incultam esse, ultra progressi in 20. diebus peruenerunt ad aliam insulam omni genere arborum refertam, quae inenarrabilem odorem fragrabat: unde nonnulli allecti amoenitate loci in terram descendentes nihil animatum ibi conspexere praeter lacertas inauditae magnitudinis. Eam Crucem appellarunt: & haec erat quoque Canibalorum insula, ut re ipsa demum cognoue runt. Circumuecti autem insulam casas humiles compererunt, ex lignis instar amphitheatri factas. Erigunt enim complures eminentes arbores in orbem, inque eis trabes figunt, quibus arbores inhaerent, fitque ut his fulcimentis minime ruant. Im prices uero quum domum cooperiunt, ita constituunt, ut for iam tentorij efficiant, surgitque in modum pyramidis, id est, in im. Demum has sic dispositas arbores intexunt palmaolijs & quarundam aliarum arborum, ut & uentos & tutius arceant: introrsus uero trabes texunt funibus nbicinis et radice quadam. Cubilia habent eminentia, quae no & hombice sternunt. Ingressis itaque nostris insulam, mox uiri & mulieres relictis domibus fugerunt, & nostri domos eorum ingressi inuenerunt impuberes multos uinctos & ad saginam adseruatos, et complures anus, mancipiorum obcuntes officia. Inuenerunt etiam illic uasa fictilia omne genus in psitacis, anseribus & anatibus simul admixtis, alias autenm quibus elixabant carnes humanas is ossibus & brachijs humanis, quibus pro ferio utebantur uerubus impositas torrebant selec ut sagittis suis adfigerent: ferro enim prorsus ca rent. Inuenerunt etiam caput impuberis recens abscisum sanguine adhuc defluente, trabi infixum. Caeterum mulieres quasdam quae ad nostros confugerant, Admirans exornari iussit itu nostro & donari muneribus relegarique ad suos, quofactum est ut mox Canibali ad nostros accurrerint pellecti muneribus, quibus affici sperabant. Sed ubi coram fuere, illico terNostri uero hinc soluentes, repetebant Hispanam ga dederunt proxima petentes nemora. insulam. Plurimas praeteriit Admirans insulas, & quid suis passim acciderit. Elicta Canibalorum insula Admirans cum suis ultra progressus multas praeterijt insuRlas, inter quas una erat Matinina nomine, ut interpretati sunt insulani quos Columbus secum abduxerat in Hispaniam, & quos uendicauerat à saeuitia Canibalorum, quam solae mulicres mulieres more Amazonum inhabitabant. Alias quoque innumeras praeternauigabant insulas, quas appellauerunt Montem ferratum, S. Mariam rotundam, S. Martinum, S.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1100.5-6","label":"1100.5 to 1100.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1100.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1100.5"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1102.1-4","label":"1102.1 to 1102.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1102.1"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}