{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1102.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1102.1-4","ref":"1102.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1102.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1102.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Mariam antiquam, Sanctam crucem, in quam nostri aquae hauriendae gratia ingressi, inuenerunt qua tuor Canibalos qui quatuor comprehenderant mulierculas: quae uisis nostris, complicatis manibus auxilium petere uidebantur. Liberatis autem eis uiri in nemora dilapsi sunt. Viden tes uero nostri cymbam in mari uenientem cum octo uiris & totidem mulieribus, inita pugna cum eis, amiserunt unum, quia barbari excutiebant sagittas ueneno illitas, praeualuerunt tamen nostri & quibusdam occisis alios reluctantes ad Admirantem duxerunt. Hinc digressi innumeras inuenerunt alias insulas, sed quas accedere non potuerunt ob saeuitiam maris & scopulorum in littore frequentiam. Nonnullae tamen celoces quae altiore fundo non egebant propius accessere & supra quadragintaseptem insulas numerarunt, locumque archipelagus nuncuparunt. Hinc auecti nacti sunt aliam insulam nomine Buchema, quam Canibali fre quenter adeunt, habentque cultores eius perpetuam pugnam cum hostibus suis, nempe Caniba lis eos adeuntibus. Tandem uero Admirans peruenit cum tota classe ad Hispanam insulam, ue rum omine inauspicato: nam hi quos loco praesidij ibi reliquerat, omnes exuerant uitam, sicu & ex suis quos ex insula abduxerat, septem ob coeli mutationem occubuerant: unus uero eo rum qui superfuerat, ubi suam patriam classis applicuit, sponte ab admirante emissus est: reliqui uero nando clanculum aufugerunt. Dubitans tamen Admirans de suorum omnium morte quos in insula reliquerat iussit tormenta quaedam exonerari, ut reboatu edito, si qui delitesceTandemque ada rent mox excitarentur, at nullus usquam comparuit, cunctis fato functis. ctus rex insulae Admiranti rem per interpretes ut potuit sic explicuit, esse in ea insula reges se potentiores, qui aegreferebant Hispanos subegisse insulas, propterea contenderant ad oppidum ubi Hispani degebant, eoque expugnato contrucidauerint uiros & oppidum combusserini ipsumque ferentem nostris suppetias ictum sagitta fuisse, inque eius rei fidem brachium fascijs circumuolutum ostentauit. Sed deprehensus fuit rex haec omnia confinxisse, parumque abfuit quin Hispani cum Admirante illum comprehenderint & poenis examinauerint. Atille elapsus ad interiora insulae, ipso facto ostendit se nostros contrucidauisse: quem insecuti nostri multa miranda inuenerunt, potissimum flumina aurifera & montem aurifero sabulo conspersum.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1101","label":"1101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1101"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1102.5-8","label":"1102.5 to 1102.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1102.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1102.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}