{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1109","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1109","ref":"1109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1109.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"Nonnullis etiam in locis tam magnae sunt, ut in una illarum sexcentae personae uersari queant. Septennio quolibet aut octennio transferunt sedes suas, ob id quod ex illorum longiore in eodem loco residentia aër corrumperetur. Commutationibus aut mercimonijs in uendendo aut emendo nullis utuntur, quibus satis est, quod natura sponte sua propinat. Aurum, uniones, iocalia, caeteraque similia, quae in Europa pro diuitijs habemus, ipsi nihilipendunt. Carent omni farris semine: communis uero eorum uictus. arborea quaedam radix est, quam infarinam comminuunt, alijsque carnibus praeter quam hominum perraro uescuntur. Omnes hostes suos quos capiunt aut perimunt magna feritate declutiunt. His omnibus exploratis, decreuimus producere longius nauigationem nostram, se ctantesque aridam ipsam uenimus post aliquot dies ad portum quendam, ubi inuenimus circiter uiginti aedes ingentes inmodum campanarum erectas: accessit quoque ad nos magna hominum multitudo sub specie amicitiae, quidam natantes, alij cymbis uecti, & subito arcus suos inten derunt contra nos: quod uidentes, magnanimiter defendimus nos & circiter uiginti ex eis inte remimus, uulneratis uero pluribus, & ex nostris quinque duntaxat laesis, qui tamen omnes incolumitati fuerunt restituti. Relicto ergo portu illo longius progressi comperimus gentem aliam, lingua & conuersatione penitus à priore diuersam. Nam egressi naues, magna amicitia ab eis suscepti sumus, & pro more suo honorificenter tractati, conuersati inter eos nouem diebus. Est regio eorum multum amoena, fructiferaque, syluis maximis plena, quae omni tempore uirent. Fructus habent innumerabiles, nostris omnino dissimiles. Sita est enim ea regio directe sub pa rallelo, qui Cancri tropicum describit. Prouincia ipsa Parias ab ipsis est nuncupata. Hinc uero longissime nauigantes & gentes multas praetereuntes & ubique aurum inuenientes, sed non in magna copia, uenimus ad nationem humaniss. ubi perstitimus 37. diebus, conquestique sunt nobis incolae, esse gentem quandam ferocem & sibi maxime infestam, quae certo anni tempore ueniens, per uim multos interimeret, abduceret, & manducaret, contra quam se uix defendere possent. Quam rem quum nobis magna querimonia narrarent & nos illis promitteremus, nos eos de tantis iniurijs uindicaturos, illi iunxerunt septem ex suis nobis, uenimusque post7. dies ad insulam Ity, ubi inhumani illi homines habitabant & armis instructi contra nos processerunt, cum quibus congressi & duobus horis praeliati, in fugam eos uertimus, interfectis ex eis uulneratisque plurimis & 25. captis, ex nostris autem uno interempto & 21. uulneratis & paulò post sa natis. Dedimus autem septem illis uiris qui nos comitati fuerant ex captiuis nostris tres uiros & 4. mulieres, quos cum magno gaudio secum duxerunt interram suam, & nos Hispaniae uiam sequentes, cum multis captiuis uenimus Calicium anno 1499. decimaquinta octobris, Ece ubi captiuos nostros uendidimus, & laetissime suscepti fuimus.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1108-2","label":"1108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1108-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1108-2"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1110.1-4","label":"1110.1 to 1110.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1110.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1110.1"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}