{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1124.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1124.1-4","ref":"1124.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Plinius hanc regionem appellat Pentapolitanam, à numero quinque urbium, quibus maxime inclyta est, quarum haec sunt nomina, Bero nice, Arsinoe, Ptolemais, Apollonia, ipsaque Cyrene. Est & Cyrene nomen urbis in Cypro insu la, quam Cyprus condidit, ex qua natum putant Simonem patrem Alexandri & Rufi, ut est apud Euangelistam. Augustinus tamen putat eum Afrum fuisse. Est Cyrenaica regio multo al tior quàm sit Aegyptus. Nam cum petitur ex Cyrenaica Catabathmos, id est, uallis deuexa quae est in Aegypto, continuo descenditur, atque ob eam causam Aegyptus caeteris terris praestat in agris & pratis, quum in omnes ferè eius partes riuuli aquarum deduci possint. Sunt qui scribunt mira amoenitate ornari suburbanum agrum Cyrenaicum, praesertim scaturiginibus fontium hor tis, arboribus, &c. Scribit Strabo sua tempestate urbem hanc complexam in circuitu suo octoginta stadia, habuisseque aliquot doctos uiros, praesertim Callimachum poëtam & Synesium oratorem. Iudaei quoque habuerunt ibi longe ante Christum natum synagogam, translati illuc per regem Assyriorum Thiglath Peleser unà cum reliquis Syris, manseruntque ibi ad passionem Christi, sicut dicit Euangelium Symonem Cyrenaeum angariatum ad portandum crucem Christi, cuius rei & iam mentionem fecimus. Caeterum mira illa fertilitas, quam habet Cyrenaicam & Africa minor, non extenditur ultra tria aut quatuor milliaria à mari uersus Atlantem, sed dem sinit tandem in sterilem arenam, in qua penitus nihil crescit, ut longe lateque nec arborem ullam uideas, nisi quòd interdum uiridem cespitem inuenire licet, in quo homines manere possunt. Nutrit haec regio uersus montana multos leones & onagros. Habet quoque multos uenenatos uermes, praesertim serpentes & aspides, & adhuc nocentiores pestes, nem pe Basiliscos. Est autem Basiliscus genus serpentis, habetque in capite candidam ma culam, qua ceu diademate quodam ornatur: habetque acutissimum caput, os ru beum, oculos & colorem ad nigredinem uergentes, & ut Plinius scribit sibilo omnes fugat serpentes, frutices afflatu etiam necat, exurit herbas, rumpit saxa: inficit aërem ubi manet, ut auis sine exitio praeteruolare nequeat: homi nes praeterea solo aspectu necat. Mustelarum tamen uirus, huic exitio esse perhibetur.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1123.5-7","label":"1123.5 to 1123.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1123.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1123.5"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1124.5-7","label":"1124.5 to 1124.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}