{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1124.5-7","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1124.5-7","ref":"1124.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.5.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Aelianus sic de eo scribit: Basiliscus tanta fertur acuitate ueneni, ut quamuis breuissimus sit (palmum enim non excedere dicitur) serpentem tamen quamlibet magnum solo halitu extinguit. In sum ma nullum nocentius animal super terram creatum est, quod etiam totam ciuitatem interimit, etiam in latibulo iacens. Alia uenenosa animalia perimunt hominem morsu aut attactu, istud uero sola praesentia mortem infert. Inuenitur quoque in his exustis locis serpens Dipsas, qui & ipse breuis est, colore albus, cauda intersecta duabus nigris lineis. Ictum à se, necat inexplebili siti. Hunc alij presterem appellant. Marmaricae descriptio. St Marmarica regio Africae, quae iuxta Ptolemaeum ab occasu terminatur Cyrenaica, à septentrione mari mediterraneo, ab oriente Aegypto, à meridie parte Libyes. Sunt in ea Nasamones & Libyarchae populi. Hodie Barcha dicitur. Habet autem terram asperam & squalidam, qualisque est terra, talis est populus inhabitans, qui incultus & bestialis est. Segregantur hae tres regiones Cyrene, Marmarica siue Libya exterior & Aegyptus, ab Africa minori, per interpositam incultam, arenosam & ueneno squalentem terram, quae Syrtim maiorem attingit. Vnde non nisi cum magna difficultate & uix citra periculum quis ex minori Africa pedes uenire potest in Cyrenaicam, tanta copia profundae arenae intercedit, in qua & plurima uenenosa latent animantia. Et haec ratio fuit, cur Christiani subiecerint ecclesiae Alexandrinae in Aegypto Libyam & Cyrenaicam. Numidiam uero, Africam minorem & Mauritaniam subdiderunt ecclesiae Carthaginensi. Ecclesia Alexandrina usaest VI. Liber usa est lingua Graeca, Carthaginensis uero, Latina, Est autem Marmarica exterior & maritima supra modum fertilis, ut etiam incolae duas colligunt messes, consurguntque frumenti culmi quinque cubitis in altum, in crassitie uero aequiparantur minori hominis digito. Vnum semen multiplicatur in ducenta & aliquando in quadringenta semina.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1124.1-4","label":"1124.1 to 1124.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1124.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1125","label":"MAVRITANIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1125"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}