{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1129.5-7","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1129.5-7","ref":"1129.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1129.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1129.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1129.5.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Haec itaque saxa, montes, maria, paludes & are nae quibus circumuallatur Aegyptus sunt ceu propugnacula quaedam & naturales fossae atque muri regni Aegyptiaci, sed quae non semper tutari potuerunt Aegyptum, contra hostes suos, quum nullum unquam in terris regnum tam firmum & munitum arte & natura fuerit, quod non sua aliquando senserit fata. Si enim homo dominus & possessor terrae, & propter quem omnia sunt creata, corruptioni & interitui obnoxius est, quid mirum si & reliqua omnia quae sunt infra hominem, perpetuam integritatem seruare nequeant? Concidit regnum Assyriae unà cum potentissima urbe Niniue. In nihilum redactum est florentissimum Babyloniorum regnum unà cum magnificentissima urbe Babylone. Interijt ferè & Roma cum potentia sua. Ierusalem quoque cum inclyto regno humiliata sedet in terris. Fastus Tyri abolitus est. Superbia Alexan dri magni atque Graecorum suorum iam dudum finem accepit. Aliud iudicium non habuit Car thago, neque rex Darius, aut etiam rex Cyrus cum regnis suis. Quin & Sultani Aegyptij poten tia extincta est. Nam Turca omnem eius sibi subiugauit ditionem, sed quae nec ipsa in aeternum durabit, quia non est potentia, non consilium neque sapientia contra Dei consilium. Sic itaque Ae gyptum defendere nequiuerunt naturalia eius munimenta, potentissimi eius reges et Sultani, atque multitudo ciuitatum, quin non raro externo subacta fuerit dominio. Nam tempore quo Ezechias rerum apud ludaeos potiebatur, Aethiopes Aegyptum sibi subiecerunt. Et postea quum Cyrus Persa, Mediam & Assyriam, atque bonam partem exterioris Asiae superaret, uicit quoque superbum regem Sesostrem & obtinuit Aegyptum, licet postea quum Darius Nothus monarchiam Asiae amitteret, Aegyptij rursum proprios constituerint reges, eisque paruerintusque ad tempora Alexandri magni.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1129.1-4","label":"1129.1 to 1129.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1129.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1129.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1130","label":"FLOREN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1130"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}