{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 1135.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1135.1-4","ref":"1135.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1135.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1135.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1135.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Prior erat incrustata secto marmore, incrustatio nisque huiusmodi tabulae erant late pedum septenum, quas Sultani deposuerunt & transtulere ad structuram pontis apud Cairum. Sub tantae structurae mole ostium est in latere quod ad ortum spectat, quod modico descensu fert in specum, intusque sunt duae camerae, quibus insunt tumbae, una grandis, duae paruae, ubi reges sepeliebantur. Tertia minor praedictis sed multo spectatior Aethiopicis lapidibus consurgebat 353. pedibus inter angulos. Ne quis autem regum miretur opes, haec tertia pyramis laudatissima facta fuit à Rhodope meretricula, quae maiore miraculo tantas opes meretricio conquisiuit quaestuLabyrinthus Ae gypti. Abyrinthi fabrica, opus haud impar pyramidibus & adiacens regis sepultura eius qui labyrinthum construxit. Hinc Daedalus sumpsit exemplar eius labyrinthi quem fecit in Creta, sed centesimam tantum portionem eius imitatus, quae itinerum ambages oc cursusque ac recursus inexplicabiles continet, crebris foribus inditis ad fallendos occur sus, redeundumque in errores eosdem. Positionem operis, singulasque partes enarrare non est, quum fuerit in regiones diuisum atque in praefecturas sedecim, nominibus earum totidem ua stis domibus attributis. Continuit praeter ea templa omnium Aegypti deorum. Habuit pyra mides complures quadragenarum ulnarum, senos radice muros obtinentes. Fessi eundo per ueniebant ad uiarum illum inexplicabilem errorem. Quin & coenacula prius excelsa porticusque ascendebantur nonagenis gradibus omnes, intus columnae de porphyrite lapide, deorum simu lachra, regum statuae, monstrificae effigies. Quarundam autem domorum talis erat situs, ut adaperientibus fores, tonitruum intus terribile existeret. Maiore autem in parte transitus erat per tenebras, aliaeque rursus extra murum labyrinthi aedificiorum moles. Inde aliae perfossis cuniculis subterraneae domus. Strabo tot uarias mansiones uocat praefecturarum aulas, & uias quae ad eas tendunt, cryptas multas & longas, quae inter se uias flexuosas habebant, ut nemo peregrinus ingredi au lam ullam posset nec egredi sine praeeunte duce. Et quod magis mirandum, cuiusque domus tabulata, ac etiam cryptarum latitudines, ex lapideis pluteis integris & magnitudine excellenti bus confectae erant, nulla usquam uel ligni uel alterius materiae admixtione.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 1134","label":"FLOREN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1134"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 1135.5-6","label":"1135.5 to 1135.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1135.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/1135.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}