{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 146","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/146.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Longitudo eius pau lo minus duobus stadijs perficitur, latitudo uerò passibus 50. Tota erat Aesculapio sacra, propter eius simulachrum ex Epidau ro in eam aduectum. Auentinum montem sic dictum putant ab auibus, alij à rege Auentino Albano, qui ibi sepultus fuit: alij ab aduentum hominum, quod commune ibi Latinorum templum Dia nae fuerit constitutum. Fuit in hoc colle ara Herculi posita, Iunonis templum, templa Dianae, Mi neruae, & Lucinae. Habet nunc monasteria sanctae Sabinae, sancti Bonifacij, et sancti Alexij, reli quae partes montis, aut ruinis aut uineis conteguntur. Coelius mons à Coelio duce Thusco, qui Romulo in auxilium contra Latinum regem uenit, di ctus putatur. In hoc monte Ve spasianus templum diui Claudij aedificauit, ubi multorum deorum fuerunt aedes, arae & templa, sicut in singulis montibus citra Tibe rim fuerunt deorum templa: quin et in laniculo ultra Tiberim extructa fuerunt nonnulla templa. In medio Coelij dorso, bini aquę ductus superbissimi operis con spiciuntur. Nunc ecclesijs Chri stianis mons est ornatus, nempe monasterio beati Gregorij, ecclesia lohannis & Pauli, hospitali Saluatoris, ecclesia rotunda S. Stephani. In extremo eiusdem montis est basilica Lateranensis quę seruat capita apostolorum. ędium superbissimarum structu ra toto orbe celeberrima. Est quoque in hoc Coelio monte amphitheatrum semidirutum, iam Colosseum dictum. laniculum tρor Figura areae ciuitatis Romanael cum in summod Tibensg Porus Trigenmins g ee Auenlinus Pog c. ρθρ Porin Neui. Ortus4 aesfhorrtarum eius, quas habuit olim odsore & fastigio. niea rumiac, boria S. Petri Fonsinad Porta S Angel Engelbor, Q Moles Adri ini Campus Martis Adiem. Pantheon Tiberis si Portu Flumentana Via Flaminia Thermae Cunstantni οίollaaina Colin laniculum olim mons fuit altus prope Romam, trans flu men Tiberim. Montis Exquilini ratio obscu Exquilinus ra & incerta est. Sunt autem duo mons. montes Exquilini, celebrior pars est à foro Traiani, & prorenditur usque ad thermas Diocletianas. Sunt autem thermę illae aedificium pulcherrimum & admirandum. Vocantur proinde thermae, loca","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 145.5-7","label":"145.5 to 145.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/145.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/145.5"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 147","label":"UESCRIPIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/147"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}