{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 19.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 19.1-4","ref":"19.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/19.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/19.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Necesse est quod ipse uiderim regionem aliquam quam describe re institui, aut sequar alterius scripta, qu eam lustrauit. Sunt autem potissimum duo obseruanda inregionibus, latitudo scilicet & longitudo. Longitudo attenditur ab occidente ad orien tem, & latitudo ab austro uersus septentrionem. Duae ciuitates unam habent longitudinem, quando unum habent meridiem, quum scilicet una ad austrum & alia rectè uersus sepentrionem est sita, ut sunt Basilea & Argentina, Constantia & Stuckgardia. Ista longilido potest deprehendi per magnetinum instrumentum, quando ab uno loco ad alium lideri potest, aut certum indicium alterius absentis loci haberi potest, quale est fumus in lendiu aut ignis per noctem. Certius tamen argumentum colligitur ex coelo, praesertim exluminarium eclipsibus, id quod in terris montosis summe necessarium est, & quando duo loca magno interuallo à se longitudine dissident. Caeterum duo loca in latitudine concordant, quando sub uno & eodem locantur parallelo, unaque in occidentali & alia in orientali plaga sita deprehenditur, quales sunt Basilea & Monacum, Moguntia & Bamperga, Colonia Agrippina & Vratislauia. Latitudo facile omni die, quando coelum est serenum, inuest gari potest, ex eleuatione scilicet polari. Porrò quo pacto poli eleuatio per radios solis deprehendatur in unoquoque loco, paucis hic indicari non potest. Oportet habere ad certum diem gradum solis atque declinationem eius ab aequatore, & tertio elelationem eius in meridie supra horizontem, et eleuationi eius addere declinationem, si sol fuerit in signis australibus, & proueniet eleuatio aequatoris, quam subtrahe à 50 gradibus, et quod residuum manserit indicabit tibi poli altitudinem. Sin sol fuerit in signis bore alibus, auferenda erit declinatio solis ab eleuatione meridionali, et relinquetur aequatoris supra ho fizontem altitudo, quae consequenter pandit poli eleuationem. Solis uerò locum & eius dedlinationem inuenies in Ephemeridibus et alijs tabulis planetarum. Sunt qui noctu ex obser uatione stellae polaris altitudinem poli quoque uenantur. In tabulis Ptolemaicis & quibusdam nouis tabulis, signantur ad dexteram & sinistram latitudines locorum.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 18","label":"Cap. XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/18"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 19.5-7","label":"19.5 to 19.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/19.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/19.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}