{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 199","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/199.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":444,"text":"Quapropter aliqui scribunt, Itallalide procurrere in maria ad mortales iuuandos, et uelut gremium omnium gentium imertio pandere, ut uere à quibusdam dicatur, eam alumnam esse omnium terrarum, idque silmobfertilitatem eius, qua reliquas antecellit terras, uerum & quòd per dei prouideniin electa est, quae sparsa congregaret imperia, molliretque efferatarum gentium ritus, diides ad colloquia linguas, munere literarum latinoque sermone congregaret. Certe siesi prouidentia factum non est, quod illotempore, quando deus incarnatus hominem in ter lllitare dignatus est, omnium gentium imperium & caput in Italia esset, sed quod alijs lllendum relinquimus. Diximus hactenus de Italiae summa fertilitate, qua reliquas su sitterras, quod de ea intelligi uolumus in genere, non secundum omnes eius partes, quan uisdem in Liguria circa Genuam terra asperior sit, lapidosa & montosa, atque non sine maPludore ad ferendum fructum cogi possit. Accepit tamen terra in eo loco aliud dei beneficium, ut sua scilicet sponte proferat procerissi mas arbores aptas ad fabricandas naues, qui bus caedendis magnus hominum numerus operam suam impartit. Alij uerò repurgantes agros à lapidibus, cum difficultate macerant ter ram, aptamque reddunt ad frumenti aliquantu lam productionem, adhibentes illi pinguedinis fomentum, per fimum scilicet naturae defectum supplentes, & iumentorum stercore squalen tem & agrestem terram foecundiorem reddentes. Sic enim in multis locis sagacitas humani ingenij meliorem reddit terram, quę sua uirtute ni hil aut parum proferret. Quare et cultor uinenę euangelicę dicebat ad herum suum, qui iusserat succidi arborem fici: Domine, dimit. & hoc anno, usque dum fodiam circa illam & mittam stercora, &c. De monte Vesuuio. VEsuuius, quem alij Veseuum uocant, mons iuxta Sarnum fluuium, non longè à Neapoli, boni tate uini celebratus, semper emittit fumum & ignes, sicut Aetna in Sicilia. Hic mons amoenissimis olim habitatus est agris, excepto tamen uertice, quippe consitus uitibus, oleis, alijsque arboribus fru giferis. De hoc Strabo quoque scribit libro quinto: Cinerosus est, inquit, & cauerno sus, petris exustis, quas color indicat igne abrosas fuisse. Hic Tito imperante ruptus in uertice, tantum emisit incendij, ut regiones uicinas incenderet. De quo Mart. lib. 4. Hic est pampineis uiridis Vesuuius umbris. Cuncta iacent flammis & tristi mersa fauilla. Scribunt historici, hunc montem aliquando tantam copiam eructasse fauillarum, ut circumiacens ager altitudine arborum oppletus fuerit eiectis cineribus. Memoriae quoque proditum est, Plinium secundum, autorem illum grauissimum, tempore Traiani Imperatoris correptum incendio huius montis et suffocatum, quum propius aeum sisset desiderio uisendi eius motus. Arsit enim mons T. Vespasiano & Fl. Domitianoc sulibus, ruptoque uertice primùm saxa eiaculatus est altius, deinde tantas emisit flamma, earum ardore duo oppida conflagrarent: tam densos fumos, ut lumen solis obscurarens ex luce diurna, tenebras facerent nocturnas: tum pumices aliosque lapides nigros eiecum l stremo tam densum cinerem efflauit, ut tanquam niues uicinam regionem tegeret, quemum tim uis uentorum in Africam, Aegyptum & Syriam proiecit.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 198.5-6","label":"198.5 to 198.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/198.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/198.5"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 200","label":"TINA. HETRVSCO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/200"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}