{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 229.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 229.1-4","ref":"229.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/229.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/229.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/229.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Excisis itaque regijs urbibus, Ticino atque Mesiolano, & alijs locis uastatis, dum tyrannus Romam quoque pararet irrumpere, Leo papa adeum accessit, eumque adeò mitem reddidit, ut illico promissa pace firmissima ultra Dalubium abierit, non rediturus amplius. Cum milites eius de hoc mirarentur, dixit ad eos At la Stetit supra me uir grauis, qui nudato gladio mihi comminatus est mortem, si oblatas Pontificis preces non admisissem. Discedens autem Attila, continuo rebus humanis extessit, & humani generis diutinae uexationi finem aliquando uel mortuus attulit. Vuandali uastant Italiam, Nno Christi 456 uenit Gensericus rex Vuandalorum ex Africa, ducens secum trecenta millia hominum, collectorum ex omni natione atque ex uarijs populis, & diripuit in urbe tam ecclesias quàm domus sine ullo discrimine. Ingeniosiores uero Aartifices & alios insignes uiros misit in Africam. Postea dispoliauit Capuam, No im & ferè totam Campaniam. Gothi rursus affligunt Italiam. Nno Christi 545 Totila à copijs Gothorum rex effectus, mox Italiam incendijs & populationibus deuastauit, inuasaque Sicilia ad urbem properat, quam obsidione cin git ac tanta fame perurget, ut obsessi radicibus & carnibus canum stomachi rabiem domare contenderint. Tandem uero proditione saurici militis, Totila cepit ciuidiem. Deiectis autem moenijs ac bonis omnibus direptis, multis interfectis, urbeque incenius uibelagius diaconus occurrit illi cum euangelico codice, precabaturque misericordiam. Tunc otila, ut cessarent interficere ciues: qui uerò ad direptiones excurrere uellent, illis lt, onesset prohibitum. Incendit autem capitolium igne, unde plura alia palatia fuerunt quoque combuhomines residuos abduxit & distraxit in Campaniae ciuitates. Senatores uerò accepit Psides, euacuauitque in hunc modum Romam, ut quadraginta diebus urbs sine habitato s uacua staret, quoniam tredecim diebus flamma quotidie domos depascebatur. Toiauerò expugnato interim Spoleto, demolitus est muros eius. Oppugnauit quoque Rauem im. At Belisarius patricius, graui dolore commotus, reparat interim urbem, eamque munioiibus circumsepsit, & ciues expulsos redire iubet. Instaurauit enim muri ruinas, proiildasque fecit circum muros fossas, erexit turres ligneas & parauit se ad resistendum hosti. lice hpto hoc nuncio Totila, cum infesto exercitu ad euertendam urbem redijt.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 228.5-6","label":"228.5 to 228.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/228.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/228.5"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 229.5-7","label":"229.5 to 229.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/229.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/229.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}