{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 25","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/25.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Dein de discede ab hac statione tua prima per iter rectangulum ad uiginti aut triginta passus, & ponerursum scalam altimetram ut antea collocata fuerat, hoc est, ut cathecus eius priori ca theco sit parallelus, id quod per Compassum efficere poteris, & respice per mobilem diametrum pin nillis signatam, quae hypothenusę uices tenet, locum à te remotum & antea in prima statione obseruatum, atque uide quot gradus umbrae rectae in scala abscindantur, & cum illis ac numeratis passib. fac proportione ad I2 & inuenies distantiam. Si habueris sex puncta, quae sunt media pars duodenarij, duplica numeratos passus & habebis totam distantiam. Sin diameter absci derit S puncta, quam sunt duae tertiae duodenarij, addes passib. tuis tertiam partem, id est, decem passussi antea numerasti 20, & habebis iterum distantiam. Si uerò hypothenusa attigerit duodecimi puncti finem, erit basis catheco aequalis. Hypothenusae uerò longitudinem inuestigabis, si tam cathecum quam basim in se duxeris seorsum, et summas productas simul iunxeris, atque ex to ta summa radicem quadrati elicueris numeri. Exemplum et figuram huius rei hic tibi adijcimus. In hac figura linea BE & AD sunt la titudo fluuij, & B est signum ex altera ripa fluuij à mensore citra fluuium in alia ripa obseruatum. Punctus A est lo cus primae obseruationis, lineam scili cet catheci designans. Latera scalarum C & D debent esse parallela lateri A, id quod per iustum Compassum obtinetur. Statio prima Statio tertia Statio secunda Quòd si in operatione tua spacium basis majus fuerit catheco ipso, diameterque scalae ceci","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 24-2","label":"Cap. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/24-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/24-2"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 25-2","label":"Cap. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/25-2"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}