{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 33-2","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 33-2","ref":"33-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/33-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/33-2.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Caput XXVIII. Ttiamsi ab antiquis temporibus magnae nauigationes factae fuerint in mari, lateque hinc & inde homines sese eius exposuerint fluctib. & periculis, tamen nullibi inue nitur quod tam longae profectiones in eo factae fuerint, sicut nostro fiunt aeuo, quando ferè nullus maris angulus indiscussus est relictus. Certe Ptolemaeus multa scruta. tus est, & bonam partem terrae descripsit, at non pau ca illum latuerunt, quae nostro aeuo intra 2o aut 40 an nos adinuenta sunt. Extremitas meridionalis, quam in noua tabula Africae atque in generali orbis descriptione uides extendi ultra tropicum brumalem, quam hodie uocant Caput bonae spei, iam nostro aeuo est explorata & cognita: nec obstat quod unus aut alter ante Christi natiuitatem fuerunt, qui lit tora Africae circumnauigarunt, ab occidente traijcientes in orientem, quum interim usque ad nostra tempora illa nauigatio fuerit intermissa, & à nostris penitus incognita, iam demum repetita frequentetur sine cessatione. Et quid dicam de magnis istis insulis, America, Paria, Cuba, Hispaniola, Zipangri, Francisca & alijs multis, quae ue teribus penitus incognitae fuerunt, sicut & bona pars in extremitate Indiae? Quin & fama terrae Gallikut apud nos hodie increbuit, quae tamen semper cognita fuit & à uicinis nationibus stequentata, puta ab Arabiae, Taprobanę & aliarum uicinarum terrarum incolis, inter quas melia iacet, ut uidere licet in prima generali tabula, at per nouam nauigationem, quae hodie bHispania in orientem sit, innotuit nobis emporium illud tanquam noua aliqua terra, quam samen inexperti pro insula habent iam primùm inuenta. Ante quadraginta annos, maio ses non fuerunt nauigationes in Europa, quàm quae ab Hispania (quae finis est Europae uersus occidentem) in mari Mediterraneo facte sunt ad terram sanctam, aut à Brabantia uel etia Anglia ad Hispaniam itemque à Venetijs ad Africam & Aegyptum. Nauigarunt & Aegypii per mare Rubrum usque ad Callikut & ad alias regiones orientales, unde aduexerunt aromal cas species pro tota Europa. Nostro uerò tempore aliud inuentum est iter, quod ducitalm Callikut & ad plagam orientalem.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 33","label":"Cap. XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/33"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 34","label":"Caput XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/34"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}