{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 348","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 348","ref":"348","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/348","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/348.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Ad unum iactum balistae ab ista uena, ad dextram ebulliunt frigidissimi & optimi fontes, ex quibus maior in &tps bri penitus euanescit & in sequenti Maio rursum erumpit. Est aqua harum thermarum illi da & grata, carens quocunque foetore, quia nihil habet de sulphure, sed de cupro & aeren tum habet. Venit illuc tempore aestatis, etiam à remotis locis, magna multitudo hominum: nisi obstaret portentosa montium altitudo, quos oportet cum magna difficultate transcenu afflueret tantus hominum numerus, quòd in oppidulo illo satis spacij pro illis hospitandim esset. Aiunt autem aquam illam prodesse obscuris & lippientibus oculis, spasmosis neruis & tarro & fluxui narium, debilitati pulmonis, & languescenti stomacho. Fortificat uimdigu uam, & excitat appetitum. Medetur dolori splenis atque epatis & curat ulcerosa crura piod quoque podagricis & consolidat ossa confracta. In summa, succurrit omnibus frigidis a midis morbis, & obest morbis siccis & calidis. Calefacit, exiccat, abstergit, resoluit & stipiut Salubris est paralyticis & his qui destituuntur, usu membrorum, aut qui habent eneruam nas atque neruos. Praegnantes uero mulieres iubentur abstinere ab ea, ne uel potunt autall antur ea. Hydropicis & calculosis dicitur prodesse: sicut & illis qui laborant calculo iich & dolore colico. Confortat in foeminis matricem frigore debilitatam & laxat uentremu tium eam. Sanat inueteratas & ulcerosas crurium plagas, ac deinde cicatrices male saa fricat & perfecte sanat. De syluestribus & raris animalibus, atqi de uarijs feris, quae nedum in Valesia uerum & per totas alpes usque ad Athesinam regionem inueniuntur. Abitant in hac regione in summis alpibus animantia quaedam mirabilia, nobis quli tra hos montes degimus, penitus incumnita, ut sunt aegocerorae seu Capricoii les, ibices, mures alpini, magni & parui tepores, magni & parui Phasiani, ga stres, gallinae petrosae, item auiculae quas parnisas uocant, perdices, bonosae fullo tures, palumbi, anates aquatici & syluestres, ardea, ficedulae, mergi, coturnices, turdi, & dat quoque terra ursis, lupis, lyncibus, uulpibus, martibus, falconibus, apibus mellificanubis Caret ceruis, capreis, apris syluestribus, scorpionibus & conchyliatis ranis. De capricornis & ibicibus. Abent capricorni mansiones suas in summitatibus montium iuxta induratas glacies. Nam si careant frigore, excaecantur. Non habet istud animal magnitudinem cer ui, est tamen corpore graui & habet crura gracilia, caput paruum, pulchros oculos & ponderosa cornua, quae per singulos crescunt uno internodio. Cumque senuerint, cornu unum pondus habet sedecim aut octodecim librarum cum uiginti aut uillliquatuor internodijs. Sunt capricorni colore griseo, habentque ungulas instar caprae, & inlaldest eis uis mirabilis saltandi in longum & altum.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 347","label":"SIS, OPERA PRAECLARI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/347"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 349","label":"SIS, OPERA PRAECLARI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/349"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}