{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 36.5-7","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 36.5-7","ref":"36.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/36.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/36.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/36.5.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Cunuam bula de Paradiis petitioni eius annuisset, ductusque fuisset per angelum mortis ad septum paradisi, ut introsp diso. ceret non autem ingrederetur, elapsus ille è manib. angeli mortis, subitò illapsus est in paradi sum. Perambulans ergo locum illum uoluptatis, et lustras omnia habitacula eius, inuenit septem inl eo mansiones, quam singulae in longitudine habebant centum millia miliariorum, & in latitudine deam millia. In prima mansione erant pagani, qui relicto paganismo conuersi fuerant ad legem dei. Ii secunda erant poenitentes, in tertia Abraham, Isaac, Iacob & omnes filij Israël, qui egressi erante Aegypto & mortui in solitudine. In quarta nemo erat, sed in quinta erat Messias filius De uid, atque Elias. In sexta erant, qui hinc migrauerunt in moerore & tristitia. In septima autem, qu mortui sunt in mundo ex infirmitate aut supplicio. Huiusmodi stultitias scribunt miseri lu daei, & simplices haec credunt, etiamsi nec iota adducant ex scriptura. Sed dicet quis: Et quom do dicit Christus in cruce, hodie mecum eris in paradiso? An non haec uerba astruunt para sum adhuc existere in terra? Respondeo: Locus ille Euangelij seipsum explicat: nam cum latis orasset, Domine memento mei cum ueneris in regnum tuum. respondit Christus, Hodie mecum etm in paradiso, hoc est, in meo regno. Regnum autem Christi non est de hoc mundo, ut ipse coram Pill to testatus est. De mutatione & alteratione ciuitatum & regionum.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 36.1-4","label":"36.1 to 36.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/36.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 36","label":"Cap. XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/36"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}