{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 38.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 38.1-4","ref":"38.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/38.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/38.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Cap. XXXII. Iximus iam, quàm mutabilia, fluxa, & nulla stabilitate fulcita sint omnia hum na, interituique subiecta, haud secus quam homo ipse. Vt enim homo ante conception nem nihil plane est, conceptus uerò acquirit esse, nasciturque paruus & inops inse ram, atque sensim tacitis auctibus grandescit donec iustam attigerit aetatis mensi ram, ac deinde rursum incipit deficere, uiribus corporis destitui, atque mentis uigore langil scere, donec tandem penitus in mortem resoluatur: sic idem accidere solet regnis, monarchij & magnis principatibus. Habent enim plerumque initia exilia, sed accipiunt paulatim incremun ta, crescunt, roborantur, dilatantur ac ueluti per gradus ad summum ascendunt fastigium. Et qualt tumlibet armis, legibus & consilijs ad tempus firmentur, tamen interim consenescunt, & tall dem penitus concidunt. Habet Monarchia Assyriorum memoriam peruetustam, fuit amplils ma, durauitque ad multos annos, sed subiecta mutabilitati tandem corruit. Legitur enim apuss probatos autores, illam successione regum durasse mille & trecentis annis. Post haec transi ta est monarchia ista in Mediam, stansque ibidem 350 annis, migrauit summa illa potestas al Persas. Persae uero inuidentibus fatis & ipsi experti sunt fortunae uolubilitatem. Nam cum aliquot annis usurpassent orbis summam dignitatem, uenit Alexander magnus Macedou subegit totam Asiam cum omnibus regnis, prouincijs & populis. Tantaque dexteritate usus el in bellis gerendis, ut nunquam senserit aduersam fortunam, quantumlibet multi reges & principu atque potentes urbes, extremis uiribus illi irent obuiam, id quod suo loco non tacebimus. Sed qu celeritate ille summum adeptus est fastigium, ea rursum est exutus. Nam cùm duodecim anul rerum potitus fuisset in tota Asia, dominiumque extendisset usque ad Indiam, ueneno Babylo niae hausto interijt, locoque eius surrexerunt septem reges, partas regiones inter se diuideum tes. Illis eisdem temporibus coeperunt Carthaginenses in Africa, & Romani in Italiapu tentes fieri, subigentes multa externa regna. Romani uerò aemulantes Carthaginensiu studium, nequiuerunt ferre illorum felicem successum, ut scilicet ipsi uel alij sibi in potentia pear res, multò minus superiores fierent.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 37","label":"Cap. XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/37"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 38.5-6","label":"38.5 to 38.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/38.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/38.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}