{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 4.6-9","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 4.6-9","ref":"4.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/4.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/4.6.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"SA quae natura in terrae canalibus atque in quocunque ipsius sinu interiore gremioque gi gnit, partim sua ui ex terra erumpunt in aerem, qualia sunt humor, aër inclusus, uapor, ignis, exhalationes, &c. unde mirabilia supra terram & in ipso aëre fiunt: parEtim in uentre terrae concoquuntur, ut sunt terrae quaedam insignęs, succus concrentus, lapides preciosi, metalla &c. quibus metallorum fossores montiumque euersores insidiantur. Non sunt supra terram in aëre tam mirabiles naturae operationes quin mirabilio res in terrae uisceribus continuò fiant transmutationes, concoctiones & effectus Quum enim natura uacuum execretur, terra autem non sit corpus ubique solidum, sed in plerisque lon cis sit rara, saxosa & in saxorum commissuris, fibris & uenis relinquantur cauernae, mare suo liquore madefacit terram, alicubi in cauernas subterraneas ingreditur, alicubi per uenas & fibras penetrat sub terras, maritimis praeterea quibusdam fontibus largitur aquas: item aër in cauernis inclusus, quem terra exhalat, nonnunquam calescit & agitatur, saepe etiam frige scit & immobilis quodammodo manet, qua de causa in aquam uertitur, atque aër est quidem de sua natura calidus & humidus, sed quàmprimum frigus expugnauerit calorem, necessario in aquam abit. Porrò quàm magnae in terra sint uel fiant cauernae, hinc intelligimus, quod in eas aliquando agros, urbes, montes descendisse, scriptum reperiamus? nec paruae tantum capiunt uentum, qui saxa grandi pondere in aërem extrudere & eijc re possit atque egerere tumulos, colles, montes, omninoque tam magnos & horribiles efficere terraemotus, ut oppida corruant absorbeanturque, qua calamitate & subsecutis incel dijs, superioribus annis Puteoli partim sunt afflicti & fracti. Impetus quoque aquae quum canales, per quos modò iter habuit, obturati fuerint aut deserti, continuò uel nouos ape rit, uel ueteres aliquos recludit: atque is ordo conseruatur sempiternis seculorum aetatibus. Obstruuntur uerò canales limo ruinaue, deseruntur ubi uis aquae per aliquem alium canalem iter patefecerit. Caeterum succus, quem crassitudo ab aquis distinguit, uarijs gignitur modis. Aut enim quum calor rem siccam immiscet humidae & mixtionem co quit, aut quum aquae lambentes terram aliquantulum crassae efficiuntur, quo sanè modo ple runque fit salsus & amarus, aut cùm humor conclusus circumserpit metallicam materiam, in primis autem aerariam, eamque corrosit: atque hac quidem ratione fit succus, ex quo gigniturchrysocolla, id est, uiror montanus seu saxosus, germanicè berggrun.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 4.1-5","label":"4.1 to 4.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/4.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 5","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}