{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 429.1-5","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 429.1-5","ref":"429.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/429.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/429.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/429.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"SuPulor quae Sunggoiam contingit habet multa dominia, nam haud procul ab oppido Thani est diaubatis Murbacensis, in qua sunt Vuatuuiler, Gebuuiler & alia quaedam oppida: hinc sequi iflundat, id est, Munus datum, quod includit Sulia, Rubeaquum & multa alia oppida, episco tuo igentinensi subiecta. Huic dominio adiacet Lantgrauiantus in superiori Alsatia, nempe oppidum Enssheim cum multis uillis. Is Lantgrauiatus peruenit ad ditionem Alberti comitis Habspurgensis, patris regis Rudolsi, circa annum Christi 1200. Terminatur Alsatia ab oriente ad Rhenum & ab occidente ad Vosagum montem, qui Lotharingiam à Germania diuidit, extenditurque à Sunggoia usque ad ciuitatem Vuyssenburg. Latitude regionis à Rheno usque ad montana, est trium miliariorum Germanicorum, etiam si apud Hagenoiam planicies terrae adhuc latior esse depre hendatur, montibus scilicet magis ac magis à Rheni alueo recedentibus. Euomit mons Vosagus plurimos amnes, qui per mediterranea ste deuoluti Rhenum petunt. Nam erumpit fluuius Tholder è ualle Masmunm sboch èfaucibus Murbaci & Gebuuileri, Fecht ex interiorib. oppidi Turckheim, Bruscha Srn, Ncosstalle Schirmeck alluens moenia oppidi Molssheim, per transiensque urbem Argentinensem, Taberna cursum accipiens, Mater à Neuuuiler uersus Hagenoiam fluens, & Sur Fore qim interlabens, à quo Surburg uetustum monasterium nomen sortitum, quod tamen hodie olegium sacerdotum secularium, sicut & Lauterburg oppidum sortitum est suum nomen la, amne Lauter, qui ex Vuasgoiensibus montibus longe retro Vuissenburgum imperiale op h originem sumit. Hos amnes & alios similes licet uidere in tabula Rheni, quam pro Allonn, pprai. Praecipuus tamen Alsatiae fluuius est Illa, qui totam ferè percurrit Alsatiam, primam soß iginem habens in Sunggoia supra oppidum Altkirch, fluensque iuxta oppida Mulnhau. einsiheim, Colmar, Selestadium & Benfelden, sine ambagibus petit Argentinam, ubi Rhelingreditur, receptis tamen antea omnibus riuulis ex Vosago monte emissis. Quam ferti do sit haec prouincia, hinc aduertere poteris, quod in hoc terrae tractu tam angusto, singulis ustanta prouenit uini & frumenti copia, ut nedum cultores quorum ingens est numerus senecessarium habeant uictum, sed supet est tantum, ut etiam uicini quique eorum abundantia nltur. Nam nobilissimum uinum quod apud eos crescit, continua uectura curruum & aliquando etiam nauium, abducitur in Heluetiam, Sueuiam, Bauariam, Lotharingiam & infe riorem Germaniam, etiam aliquando in Angliam.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 428","label":"428","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/428"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 429.6-7","label":"429.6 to 429.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/429.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/429.6"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}