{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 534.4-7","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 534.4-7","ref":"534.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/534.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/534.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/534.4.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"De oppidi huius origine aut primis incolis, nihil exacti, historiarum penuria nostrorumque hominum incuria haberi potest: coniecturis tamen ex Strabonis geographia colligitur, Romanos sub tempora Octauiani Augusti, insulam hanc post deuictos Rhetos occupasse, praesidio ac propugnaculo sibi & suis contra Vindelicos communijsse. Extat enim adhuc fortissima uetustissimaque ac semidiruta tur ris, ex quadrato silice à dextris mox pedestri itinere oppidum ingredienti constructa, uulgo munrus gentilium (die heiden maur) dicta quae testatur Tiberij Neronis, uitrici sui legati & non barbarorum industria opus illud exaedificatum. Subsequentibus tempestatibus quid rerum hic loci actum sit, iterum plane nescitur, non ambigendum tamen, Traianum, Aurelianum, Constantinos duos & reliquos Romanos Imperatores quibus cum Rhetis & Alemannis ad Brigantinum lacum subinde negocia haud incruenta fuere, insulam praefatam tanquam inexpugnabile refugium, facile ullo pacto deseruisse, donec inclinante imperio Germanicae nationes omnia regna uastare coeperunt, etiam insulam hanc Romani nominis odio in solitudinem uersam, uix gauijs & mergis incubandi nidum esse permiserunt. Posteriori dein aeuo quum D. Albertus Caroli magni cognatus & Palatij comes, ob undarum periculosas procel las, quib. in lacu amplo obrueretur, diuae uirgini Mariae in eum portum, quocunque saluus adpu lisset, aedem & monasterium extructurum se deuouisset, forte fortuna accidit, ut uento propitio re in insulam hanc nostram, quae diu iam uicinis tantum anserum pascua erat, naui deijceretur ibi protinus pius uir aream purgans phanum promissum erigi curauit, simul ac coenobium nobi libus uirgunculis de suo fundauit, portum quoque istum à uoto & euentum deinceps Lendoam, uel, ut antiqua instrumenta habent, Lendaugiam, nouo nomine, quo nimirum etiamnum proprio idiomate propinquioribus Rheni accolis uocatur, appellari fecit. Quam rem non multo post Imp. Hluduuicus secundus anno domini 856. certis immunitatibus confirmauit necnone comitis hanses à Rorbach dictum monasterium dotarunt, ut incrementa non parua acceperit. & ingruentibus ad diuae uirginis templum hoc uotiuis peregrinationibus, denuo tam iples fieri hominum superstitione donisque coeperit, ut non modo abbatissae loci illius cum sitnis Romani imperij ecclesiasticis praelatis principis obtinuerunt dignitatem, uerum etiam Podi. Pilatij sui praefectis (qui Hydropyrgi olim residebant) modum praescribere coactae ob illorum igalitatem sint, ne uidelicet hi dum Lendoam proficiscerentur, ultra 12.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 534.1-3","label":"534.1 to 534.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/534.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/534.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 535.1-4","label":"535.1 to 535.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/535.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/535.1"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}