{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 54.6-8","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 54.6-8","ref":"54.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/54.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/54.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/54.6.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Cumque is cobus arcem Roxburgi, quam Angli intra Scotiam multis diebus tenuerant, obsideret, 6 magno tormento obstructorium ligneum eiectum, regem interemit, nec tamen ob regis mun tem obsidio dissoluitur, quousque arx capta fuit. Interijt autem rex anno aetatis suaEdinburgi in monasterio sanctae crucis honorificè sepultus. Anno salutis 1469 lacobus tertius rex duxit uxorem Margaretam, filiam re Noruegiae, & in dotem accepitius regis Noruegię in Orchadibus insulis. Iacobus ue, quartus accepit uxorem, Margaretam filiam Henrici septimi regis Anglię, sororem Hen lacobus quartus sororius Henrici octaui regis Angliae, fuit uird rici octaui. gnus meliori fato, iusticia & pietate insigni, qui & diu in pace & feliciter imperauit, ne pe ad annum domini millesimum quingentesimum decimunquartum. Superioribus enim nis quamuis Galli eum contenderunt incitare contra Henricum octauum, Angliae regem tamen id non poterant efficere ut bellum susciperet, nisi pontificum & monachorum fraude intercessissent. Cumque obijceret, se non posse suscipere bellum contra sororium, à quo non ess prouocatus, Galli contr à respondebant, antiquum esse foedus sancitum inter Gallos & Scotos Galliam iam propemodum ab Anglo oppressam, quare illum teneri aiebant ad ferendum auximum Opposuit pius rex legem domini, quam praeferendam docebat omnibus foederibus: at illi reclamantes asserebant, legis dei interpretationem pertinere ad Pontificem & ecclesiam, sicque inducunt optimum uirum, ut conuocato senatum regni & congregatis theologis, ex eo rum consilio bellum infelicissimum indiceret Anglo, in quo scilicet ipse perijt.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 54.1-5","label":"54.1 to 54.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/54.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/55"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}