{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 58-2","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 58-2","ref":"58-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/58-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/58-2.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"cone, in Caesaraugusta, Toleto, Compostella, Brachara, apud ueteres Braecara augusta uulgò dicta Braga: Vlixbona, & Granata. Alij ponunt nouem. Sub illis autem sunt plu rimę episcopales ciuitates, ut sunt Barcinon, Girona, Ilerda, Dertosa. Valentia, Maioricam Ostia, Calagiera, Seguntum, Burgus, Palentia, Salamanca, Corduba, Legion, Carthago, O limbria, Luca, Astorica, Almaria, Sibilia, &c. De ingressu maris in terram apud Granatam, deque columnis Herculis. Odico interuallo à se distant Granata & Mauritania, ut uidere licet in tabulis Hispaniae. Nam ibi ingreditur Oceanus per magnas angustias, quas Fretum Hers culeum & Strictum Sibiliae uocant, dissidentque à se littora Mauritanię & Gra VInatae circiter septingentis passibus, & eriguntur ibi duo montes in coelum, unum in Mauritania, qui Abila uocatur, & alius in Hispania, cuius nomen est Calpe: & hi à qui busdam uocantur columnae Herculis, putantque olim unum fuilsi montem seu saxum perpetuo iugo coniunctum, quod Hercule suo robore perfregerit, intromiseritque Oceanum in ipsam terram Sunt rursum alij, qui insulam Gades asserunt fuisse Herculis colll \"pi mnas. Et tertij dicunt in Gadibus fuisse templum Herculis, in quo sitae fuerint duae aeneae columnae, altitudine octo cubitorum, in quibus signatus fuit sumptus pro ędificio illius templi factus: & na uum tae olim ibi Herculi sua soluerunt uota atque fecerunt sacrificia, qua pifeliciter locum illum adijssent. Fuit enim locus ille, secundum o nionem ueterum, finis mundi, nec ausi fuerunt Hercules aut alij gius naues ducere in mare citra periculum uitae. Fuit etiam oli consuetudo apud magnos uiros, ut extruerent uel altaria uel con lumnas in extremum locum suae peregrinationis, id quod potissim Smum legimus fecisse Alexandrum magnum, in multis Assae mas ioris locis, qui uel portas uel altaria in certis locis constituit ad quae peruenit. Et cùm tem poris successu huiusmodi aedificia collaberen tur, remansit tamen locis illis nomen ipsum. Probat id Colossus qui fuit Rhodi, & columne Herculis quae fuerunt apud Hispanos, quarum memoria in hodiernum usque diem durat, etiam si nemo sciat an fuerint columnae manufacta, aut montes quidam eminentes. Tradunt scriptores, Hannibalem quoque uota & sacrificia sua ad templum istud Gaditanum retulisse, cùm uellet. transcendere alpes & oppugnare Romanos.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 58","label":"HISPANIAE DESCRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/58"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 59.1-4","label":"59.1 to 59.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/59.1"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}