{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 59.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 59.1-4","ref":"59.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/59.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/59.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Notandum praeterea Gadim, quae & Erythrea uocatur, esse paruam insulam (aliqui ponunt duas insulas) habetque tam pinguia pascua, ut nullum serum à lacte segregent, sed cogantur affunderem aquam, cum lac in caseum coag ulare uolunt. Moriuntur quoque pecora trigesima die, nisi aliquid sanguinis illis eliciatur. Herba qua uescuntur oues, est quidem arida, sed generat incredibilem in lacte & carne pinguedinem. De fertilitate totius Hispaniae. Ispania in multis quidem locis inculta iacet, idque ob saxeum fundum, uel ob solitudines squalentes, aut ob alias causas, tamen si conferatur cum Africa, est multo fer tilior ea, idque propter magnos calores quos Africa habet. Suppeditat Hispania inmultis locis abunde ea quibus homo opus habent, ut sunt frumentum, uinum, fru cus, oleum, pecora, linum, ferrum & metalla, mel, cera, piscosae aquae & alia his similia. lon coquunt salem sed effodiunt è terra: Non fatigatur terra tot uentis ut Gallia, nec inficitur aër pestiferis paludibus & nebulis. Aurum, argentum & ferrum, bonum & proba. tum, nullibi in tanta copia ut in Hispania est inuentum. Non enim effoditur solum aurum èmineris, sed & flumina cum intumescusit ex pluuia, producunt auream arenam, praesertim Tagus fluuius. Vnde antiqui scriptores testatum olim reliquerunt, eam auri, argenti, cupri, stanni, plumbi, ferri, omniumque metallorum fodinis abundare, nenc non argenti uiui, sa lis quoque uberrimam esse. Inuenta sunt olim in Hispania fragmenta auri depurati, magni tudine dimidiae librae. Vnde quidam dixerunt, infernum non esse sub terra illa, sed Plutonem. Sunt in ea diuersis in locis calidi & frigidi fontes, ad diuersos morbos curandos effi tiammirabilem habentes. Nec pecorum ullus defectus est in Hispania, sed magna copia, nedum domesticorum uerum & syluestrium, praesertim autem semp er est commendata elluorum pernicitate, quos à uento conceptos putabant. Nocentibus animalibus non abundat, praeter cuniculos, qui terram perfodiunt & terrę nascentium radices laedunt, aliaque inferunt nocumenta, ut infra referam ubi ad Baleares insulas describendas uenero. Flumila quaeper Hispaniam uoluuntur, sensim & sine impetu mouentur, quapropter suo cursuagros non deuastant.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 58-2","label":"HISPANIAE DESCRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/58-2"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 59.5-8","label":"59.5 to 59.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/59.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/59.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}