{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 712.5-8","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 712.5-8","ref":"712.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/712.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/712.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/712.5.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Tunc unus cateris insolentior, duris uerbis inuadit eos qui à ciuibus fuerunt missi ad senatum, quod non parum ciues irritauit. Cumque res in ambiguo diutius uersaretur, uidentes ciues se nihil proficere apud senatum, nouum instiui unt, cautiones, claues, priuilegia, thesauros & allodia secum detinent, atque urbi cautius prouiu re contendunt. Rationeque facta de receptis & expensis, inueniunt summam capitalem debit rum, sexcenta millia florenorum, de quibus quotannis censum dare obligabantur trigintam lia nummum aureorum. Quod cum rescissent ciues, mittunt ad archiepiscopum Magun num, auxilium pariter & consilium ab eo implorantes. Episcopus ad constitutum diem mit ciuibus pedites in auxilium, sed commonefacti qui fuerant de senatu deiecti, mittunt ad Fride cum Saxoniae ducem, se suaque illi dedentes. Mittit dux manum fortem & comprehendit om missos ab episcopo, remittitque ad episcopum. Quod uidentes ciues in maiorem uersi seditio contra senatum antiquum insurgunt & incarcerare contendunt. At illi dilabentes fugiunt: loca tutiora. Deinde episcopus Herbipolensis, & Caesar Maximilianus conati sunt partes P concordiam componere. De Misiae seu Misniae marchia. Aput Misnensium ciuitas Misna est, unde nomen regioni u tum est, & hanc Albis fluuius alluit. Hic ualida arx est & ea cathedralis ecclesia, quam Henricus primus instituisse Fer tur. Hic marchionatus terminatur ad regionem Thuringorum habetque multa insignia oppida, uidelicet Schreckenbers Zeitz, Friberg, Dreisen, Torgam, Lipsiam, quae nostro tempore diue est & mercatorum emporium, atque uniuersali studio insignita. Tranglatum enim fuit anno Christimillesimo quadringentesimo octauo studiuim Pragense ex Bohemia in hanc Lipsiam. Tempore Ottonis magnihesregio unà cum Thuringorum & superioris Saxoniae terris, appellata fuit Marcha Saxonium antequum mnsa","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 712.1-4","label":"712.1 to 712.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/712.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/712.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 713","label":"AASSIAE DESCRIIIIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/713","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/713"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}