{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 783.1-4","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 783.1-4","ref":"783.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/783.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/783.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/783.1.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Lo is uero in comitijs designauit ad latus regis. Et cum ista fierent, Georgius marchio atque duc es eius Casmirus & lohannes attrectarunt quoque uexillum, ut si Albertus dux sine haere isccederet, ipsi in locum eius legitima successione surrogarentur. De Succino quod in Prussia legitur. Vccinum à Romanis sic uocatum est, quod ex succo concrescat, tametsi non ex arborum succo ut ipsi putarunt. Graeci uocant electrum, quod tritu calefactum ad se trahat paleas aliasque res tenues & minutas. Sed Germani ueteres appellarunt glessum, id est, ui trum, quaedam enim è succinis uitri instar pellucent. Quorundam opinio est, succinum esse glaciatam lyncis urinam, unde ipsi lyncurium appellant. Alij dicunt arborum esllecum, sed hi errant, quum in Pomerania & Prussia à mari nullae stent arbores resinis stillan Sulbs plurimum legitur succinum. Videtur magis esse aut sulfur aut bitumen iuxta Agricolae situtiam, quum pingue sit atque ardeat. Sed bitumen potius esse quàm sulfur, indicant fonslatij coloris bitumen efficientes, candidum scilicet, luteum, rufum, nigrum, &c. De loco ubi slur ueteres multa scripserunt. Graeci in Italia gigni perhibent, potissimum in Liguinitiuxta Padum. Alij uoluerunt in Hispania inueniri, alij circa occidentis insulas. PliSsdipsit id gigni in insulis septentrionalibus oceani, earumque unam ab eo quod succinum mani uocarent glessum, Glessariam appellatam. Hodie uero uenti ipsum eijciunt, ut etiam siliulittora Germanorum, quae quondam inhabitauerant Gotthones & Sueui, id est, in penin smparuam in qua hodie situm est Puceca oppidum & alterum Hela, & in littora Pomeraeloca ferè omnia sunt circa ostium Vistulae, sed copiosum inuenitur in Sudauia, pauiegione Liuonum. Sudinorum autem qui in illa peninsulae parte iuxta Bruscam habialsia triginta sunt uici, quorum incolae iam inde à uetustissimis temporibus succinum tan ilisces reticulis capiunt. Igitur quum Fauonius aut Corus aut Trascias mare uehemen tius commouerit, omnis Sudinorum multitu do certatim ex his uicis noctu aequè ac interdiu concurrit ad eam regionem littoris, ad quam istorum uentorum quisque solet fluctus impellere, & ferunt uiri reticula lino texta & affixa ad anteriores longarum perticarum partes, furcarum instar ita diductas, ut ulnam pateant unam, mulieres uero apportant quae ad uictum sunt necessaria.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 782.5-8","label":"782.5 to 782.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/782.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/782.5"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 783.5-6","label":"783.5 to 783.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/783.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/783.5"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}