{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 887-2","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 887-2","ref":"887-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/887-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/887-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/887-2.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Tyfra siEurinisch more Getii Ocet Polonicarum rerum historia, duos uiros Lechum & Zechum à lauan & silio eius Elisa progenitos uenisse in terras uastas & incultas, quae postea appellatae sunt Bohemia & Morauia, ibique sua fixisse tabernacula. Zechus loci amoenitate delectatus occupauit eam terram. Lechus uero processit cum suis uersus orientem & septentrionem, fixitque sedem in terra ubi hodie est Slesia & Polonia. Porro Ruls nepos, uel ut alij putant, germanus Lechi occu fallitterram, quae de suo nomine appellationem Russiae accepit, sicut à Lechoprimum toti Po illae dictum est regnum Lechitarum, quin & in hunc usque diem Graeci, Tartari, Besserabes & lilieni Polonos uocant Lechitas. Prima arx & sedes Lechi fuit Gnezna, quae adhuc in Polo flamaiori extructa manet, sita in fundo plano, à cuius agri planicie regio ipsa Poloniae quamsi Pla e nomen accepit, quum antea Sarmatia appellaretur. Alij uero dicunt Pole in Polonica lingua siare planum, quia tota regio ipsa uasta & plana est, plurimis obducta nemoribus, & paucis insecus fulta montibus. Habitans Lechus in Gneznam, gentem pace plus quam armis sibi conilauit, agriculturam coluit, populis urbes & loca assignauit. Habent autem Lechitae qui & Pollinguam communem Sclauis, Vuandalis, Bulgaris, Seruijs, Dalmatis, Croatijs, Bosnis, Bohe Russis, Lithuanis, Moscouitis & alijs populis circumcircahabitantibus, nisi quod in uno oque populo, lingua suos habet dialectos. Est terra ipsa frigida & glacialis, atque ob id desti ulur uino natiuo atque oleo, qui defectus compensatur magno prouentu frumenti, hordei & pi cum aliorumque seguminum: abundat pecoribus, carnibus, melle, lacte, butyro, cera, auibus, peri llus & fructibus. Habet alleca ex portu Gedanensi, habet uros, bisontes, tauros, & equos syliltres, onagros quoque & omnis generis cornuta animalia. Mittit & uendit occidentalibus oles, ceram, ligna quercina & taxina, picem uarij generis. habet plumbum in suo genere optisum, & salis maximam copiam. Est nanque in ea sal minerale, quod ex terra eruitur & excidiStandis molis & ponderis, habet quoque sal per decoctionem collectum & factum, lazu.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 887","label":"ERENISSIMO POTΕR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/887","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/887"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 888.1-4","label":"888.1 to 888.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/888.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/888.1"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}