{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cosmographia universalis 895.5-7","citation":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis 895.5-7","ref":"895.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/895.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/895.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/895.5.md","author":{"name":"Sebastian Münster","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster"},"work":{"title":"Cosmographia universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"& induratum Ilsacinorib. excommunicaret, rex furiosus praesulem gladio in caput percussit & prostrauit. Quod uidiens papa, coronam regno Poloniae abstulit, & omnes ab obedientia regis absoluit. Deo autem sllidicante, rex patilo post in amentiam apud Vngaros, ad quos confugit, incidit & morte interijt Poloniae regnu redigitur in ducatum Oleslao propter multa commissa mala expulso è regno atque mortuo, Poloni suffecerunt pro eo fratrem eius ducem Vladislaum anno Christi 1082. Is quanquam sibi usurparet titu glum regium, non tamen fuit coronatus, horrentibus episcopis apostolicimandati praeuari cationem. Hic dux accepit uxorem Iuditham filiam Vratislai ducis Bohemiae, & iniu sta decreta Boleslai rescidit, male ablata restituit, & oppressos à potentib defendit. Mornautem prima uxore unde sustulit Boleslaum filium, duxit alteram, Sophiam nomine, Henrici rillarti sororem. Hic gessit magna bellam contra Pomeranos & Prutenos rebelles, negantes tribu & necantes aut expellentes praefectos. Intrauit quoque Bohemiam & Morauiam, & afflixit eos due cum plurimis spolijs & captiuis reuertitur. Tandem senio confectus diuisit in uita Polosam duobus filijs suis, Boleslao legitimo filio meliorem assignans partem, & Sbigneo illegitimo sis Massouiam, maiorem Poloniam, Pomeraniam & Prussiam. Haec prima sectio fuit regni oloniae. Mortuus est autem anno 11o2. Illo tempore quando regnum Poloniae desijt, regnum Pollemiae coepit. Nam Vratislaus dux Bohemiae datis muneribus Henrico quarto, obtinuit loguntiae in comitijs coronam anno Christi 1087. Duobus itaque fratribus Poloniae praesidem tibus, Satan omnis concordiae & unitatis diremptor, & discords incentor & sufflator, inter eos quoque seminauit zizania discoridit Nam Sbigneus contrafratrem mouit bellum, sed quem Boleslaus farie uicit, & omnia eius recepit. Cumque Sbigneus ante fratrem supples procumberet, obtinuit ut dux Massouiae maneret.","prev":{"citation":"Cosmographia universalis 895.1-4","label":"895.1 to 895.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/895.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/895.1"},"next":{"citation":"Cosmographia universalis 896.1-4","label":"896.1 to 896.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/896.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/896.1"},"credit":{"text":"Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis","quality":"ocr"}}